12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

cumque omnia in ejus interitu elementa quatiuntur,praedicatores sanctos, quos, ut dixi, adhuc in suiscorporibus illud tempus judicii invenerit, spes de regnipropinquitate laetificat, et carnis infirmitas de iraeostensione perturbat. Erit ergo in eis aliquo modo tremorlaetus, et timor securus, quia et coelesti regno seremunerari certi sunt, et per tanti turbinis metum procarnis infirmitate contremiscunt.16. Justis trementibus, quanta reproborum futuraconcussio.---Consideremus ergo quomodo tunc iniquorumconscientia concutitur, quando etiam justorum vitaturbatur. Hi qui oderunt adventum judicis, quid facient, siterrorem tanti judicii etiam qui diligunt expavescunt? Etquia in sanctis praedicatoribus hoc pavore excoquitur, siqua eis inesse potuit levium rubigo vitiorum, postquamdixit: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, apte moxsubdidit: Et territi purgabuntur. Sed quia haec deLeviathan istius fine cognovimus, interim priusquampereat quid agat audiamus. Sequitur:13CAPUT VIIIVERS. 17.---Cum apprehenderit <strong>eu</strong>m gladius,subsistere non poterit neque hasta, neque thorax.17. Antichristus diaboli gladius recte appellatur.---InScriptura sacra aliquando per gladium sanctapraedicatio, aliquando aeterna damnatio, aliquandotribulatio temporalis, aliquando antiqui hostis ira velpersuasio designatur. Gladius enim pro sanctapraedicatione ponitur, sicut Paulus ait: Et gladiumspiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Gladiinomine aeterna damnatio designatur, sicut depraedicante haeretico scriptum est: Si multiplicati fuerintfilii ejus, in gaudio erunt (Job. XXVII, 14), quia quantalibethic numerositate germinent, aeterna damnationeconsumuntur. Gladius tribulatio temporalis accipitur, sicut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!