12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

vehementius peragit, quanto, suae perditae libertaticommissus, hoc quod appetit, effrenatius perpetrat.29. Qui diabolo substernuntur, etsi aurum videantur,lutum sunt.---Et fortasse quempiam moveat cur misericorsD<strong>eu</strong>s fieri ista permittat, ut Leviathan iste s<strong>eu</strong> nunc persuggestiones callidas, sive tunc per damnatum illumquem replet hominem, vel solis radios, id est doctosquosque sapientesque subjiciat, vel aurum, hoc est virossanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi vitiiscoinquinando substernat. Sed citius respondemus quiaaurum quod pravis ejus persuasionibus quasi lutum sternipotuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit. Qui enimseduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitamsanctitatem oculos hominum videntur amittere; sed eamante oculos Dei nunquam habuerunt. Saepe namquehomo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliquavirtute magnus videtur. Quae ipsa quoque virtusinanescens deficit, quia dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, ejusque laus inhianter appetitur. Unde fitut et ipsa virtus ante Dei oculos virtus non sit, dumabscondit quod displicet, prodit quod placet. Quae itaqueesse merita apud D<strong>eu</strong>m possunt, quando et mala occultasunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus,latet superbia, et castitas innotescit; atque ideo ostensadiu castitas circa vitae finem perditur, quia coopertasuperbia usque ad finem incorrecta retinetur. Aliuseleemosynis vacat, propria distribuit; sed tamen multisinjustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibusexercet. Et fit plerumque ut is qui misericors fuerat juxtavitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulisinardescat. Quod valde justo judicio agitur, ut et perdatante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deodisplicuit, corrigere nunquam curavit. Alius patientiaestudet; sed dum invidere aliis, et servare in cordemalitiam non cavet, fit quandoque impatiens, qui diulatuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sum, et peraliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur,25

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!