12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nullus infirmitatis suae conscius de sortienda coelestispatrimonii haereditate desperet. Pater enim noster intermasculos etiam feminis jura successionis tribuit, quiainter fortes atque perfectos, infirmos et humiles ad sortemsupernae haereditatis admittit. Unde ipsa Veritas inEvangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt(Joan. XIV, 2). Apud Patrem quippe mansiones multaesunt, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisquejuxta dispar meritum locum disparem percipit, sedejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibiquantum perceperit sufficit. Sorores ergo cum fratribusad haereditatem veniunt, quia infirmi illuc cum fortibusadmittuntur, quatenus si quis per imperfectionem non eritsummus, ab haereditatis tamen sorte per humilitatem nonsit extran<strong>eu</strong>s. Quas bene Paulus mansiones unicuiquesecundum merita distributas insinuat, cum ait: Aliaclaritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritasstellarum. Stella enim ab stella differt in claritate (I Cor.XV, 41). Sequitur:CAPUT XXVERS. 16.---Vixit autem post haec flagella Job centumquadraginta annis; et vidit filios suos, et filios filiorumsuorum usque ad quartam generationem; et mortuus estsenex, et plenus dierum.47. Qui dicantur pleni dierum in sacris litteris. Jobpristino statui, auctis etiam rebus, restitutus, typus estEcclesiae.---In Scriptura sacra non facile plenus dierumponitur, nisi is cujus per eamdem scripturam vitalaudatur. Vacuus quippe dierum est qui, et quamlibetmultum vixerit, aetatis suae tempora in vanitateconsumpsit. At contra plenus dierum dicitur cuinequaquam dies sui per<strong>eu</strong>ndo trans<strong>eu</strong>nt, sed exquotidiana mercede boni operis apud justum judicem etpostquam transacti fuerint reservantur.85

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!