12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ille per membra sua loquitur, dicens: Nescio Dominum, etIsrael non dimittam (Exod. V, 2). Iste per semetipsumdicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobismendax; sed novi eum, et sermonem ejus servo (Joan.VIII, 55). Ille dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea(Ezech. XXIX, 9); iste dicit: Non possum a meipso facerequidquam (Joan. V, 30), et rursum: Pater meus in memanens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Ille regna omniaostendens, dicit: Tibi dabo potestatem hanc universam etgloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa(Luc. IV, 6); iste dicit: Calicem quidem meum bibetis,sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, nonest meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo(Matth. XX, 23). Ille dicit: Eritis sicut dii, scientes bonumet malum (Genes. III, 5); iste dicit: Non est vestrum nossetempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate(Act. I, 7). Ille ut voluntas divina despici, et ut possitpropria suaderi, dicit: Cur praecepit vobis Deus ut noncomederetis ex omni ligno paradisi (Genes. III, 1)? Etpaulo post: Scit enim Deus, quod in quacunque diecomederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Ibid. 5); istedicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejusqui misit me (Joan. V, 30). Ille per membra sua loquitur,dicens: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxurianostra; coronemus nos rosis antequam marcescant,ubique relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8);iste membris suis praenuntiat, dicens: Plorabitis et flebitisvos, mundus autem gaudebit (Joan. XVI, 20). Ille nihilaliud mentes sibi subditas docet quam celsitudinisculmen appetere, cuncta aequalia mentis tumoretranscendere, societatem omnium hominum alta elationetransire, ac sese et contra potentiam conditoris erigere,sicut de eisdem per Psalmistam dicitur: Transierunt indispositionem cordis, cogitaverunt et locuti suntnequitias, iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII, 6,7, 8); iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineamcoronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem45

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!