12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata ueloxPannonio Dacisque Getes admixtus: habenti 95tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,quod bellum ciuile fuit.' si c fatur et urbemattonitam terrore subit. namque ignibus atriscreditur, ut captae, rapturus moenia Romaesparsurusque deos. fuit haec mensura timoris: 100uelle putant quodcumque potest. non omina festa,non fictas laeto uoces simulare tumultu,uix odisse uacat. Phoebea Palatia conpletturba patrum nullo cogendi iure senatuse latebris educta suis; non consule sacrae 105fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,praetor adest, uacuaeque loco cessere curules.omnia Caesar erat: priuatae curia uocistestis adest. sedere patres censere parati,si regnum, si templa sibi iugulumque senatus 110exiliumque petat. melius, quod plura iubereerubuit quam Roma pati. tamen exit in iram,uiribus an possint obsistere iura, per unumLibertas experta uirum; pugnaxque Metellus,ut uidet ingenti Saturnia templa r<strong>eu</strong>elli 115mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpensante fores nondum reseratae constitit aedis(usque adeo solus ferrum mortemque timereauri nescit amor, per<strong>eu</strong>nt discrimine nulloamissae leges set, pars uilissima rerum, 120certamen mouistis, opes), prohibensque rapinauictorem clara testatur uoce tribunus.'non nisi per nostrum uobis percussa patebunttempla latus, nullasque feres nisi sanguine sacrosparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas 125inuenit ista deos; Crassumque in bella secutaesa<strong>eu</strong>a tribuniciae uouerunt proelia dirae.detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda estspectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.non feret e nostro sceleratus praemia miles: 130sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.pacis ad exutae spolium non cogit egestas:bellum, Caesar, habes.'his magnam uictor in iramuocibus accensus 'uanam spem mortis honestaeconcipis: haud' inquit 'iugulo se lluet po isto 135nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris iranullus honor faciet. te uindice tuta relicta estlibertas? non usque adeo permiscuit imislongus summa dies ut non, si uoce Metelliseruantur leges, malint a Caesare tolli.' 140dixerat, et nondum foribus cedente tribunoacrior ira subit: sa<strong>eu</strong>os circumspicit enses

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!