12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

at, postquam gemino tellus elisa profundo est,extremi colles Siculo cessere Peloro.Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fusogaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis 440Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agrosatque ipsum non perdat iter consertaque bellisbella gerat. non tam portas intrare patentisquam fregisse iuuat, nec tam patiente colonoarua premi quam si ferro populetur et igni. 445concessa pudet ire uia ciuemque uideri.tunc urbes Latii dubiae uarioque fauoreancipites, quamquam primo terrore ruentiscessurae belli, denso tamen aggere firmantmoenia et abrupto circumdant undique uallo, 450saxorumque orbes et quae super eminus hostemtela petant altis murorum turribus aptant.pronior in Magnum populus, pugnatque minacicum terrore fides, ut, cum mare possidet Austerflatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, 455si rursus tellus pulsu laxata tridentisAeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,quamuis icta nouo, uentum tenuere prioremaequora, nubiferoque polus cum cesserit Eurouindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes 460terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.nec gerit auspiciis ciuilia bella paternisCaesaris audito conuersus nomine Sulla. 465Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,per diuersa ruens neclecto moenia tergo,qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arceLentulus Asculea; uictor cedentibus instatd<strong>eu</strong>ertitque acies, solusque ex agmine tanto 470dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.tu quoque nudatam commissae deseris arcem,Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubeshis sedeat castris, iam pridem Caesaris armisParthorum seducta metu, qua Gallica damna 475suppl<strong>eu</strong>it Magnus, dumque ipse ad bella uocaretdonauit socero Romani sanguinis usum.at te Corfini ualidis circumdata muristecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruatoppositus quondam polluto tiro Miloni. 480ut procul inmensam campo consurgere nubemardentisque acies percussis sole coruscoconspexit telis, 'socii, decurrite' dixit'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.et tu montanis totus nunc fontibus exi 485

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!