12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutuspost te fata sequar; nec enim sperare secundafas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenenturCaesaris, Emathium sparsit uictoria ferrum; 245clausa fides miseris, et toto solus in orbe estqui uelit ac possit uictis praestare salutem.Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,quo fuerat uiuente fides. si publica iura,si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus 250Romanus quae consul habet.' si c ille profatusinsiluit puppi iuuenum comitante tumultu.actum Romanis fuerat de rebus, et omnisindiga seruitii feruebat litore plebes:erupere ducis sacro de pectore uoces. 255'ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuistinon Romana manus? quod non in regna laboras,quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbemadquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est, 260bella fugis quaerisque iugum ceruice uacantiet nescis sine rege pati. nunc causa periclidigna uiris. potuit uestro Pompeius abutisanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,cum prope libertas? unum fortuna reliquit 265iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nilicontulit in leges et Parthi militis arcus.ite, o degeneres, Ptolemaei munus et armaspernite. quis uestras ulla putet esse nocentescaede manus? credet faciles sibi terga dedisse, 270credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.uadite securi; meruistis iudice uitamCaesare non armis, non obsidione subacti.o famuli turpes, domini post fata priorisitis ad heredem. cur non maiora mereri 275quam uitam ueniamque libet? rapiatur in undasinfelix coniunx Magni prolesque Metelli,ducite Pompeios, Ptolemaei uincite munus.nostra quoque inuiso quisquis feret ora tyrannonon parua mercede dabit: sciat ista iuuentus 280ceruicis pretio bene se mea signa secutam.quin agite et magna meritum cum caede parate:ignauum scelus est tantum fuga.'dixit, et omneshaud aliter medio r<strong>eu</strong>ocauit ab aequore puppesquam, simul effetas linquunt examina ceras 285atque oblita faui non miscent nexibus alassed sibi quaeque uolat nec iam degustat amarumdesidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,attonitae posuere fugam studiumque laboris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!