12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus 240continuique dies et in aera longa potestas,uel quod ab occiduo depellunt nubila caelotrans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos,uel quod aquas totiens rumpentis litora Niliadsiduo feriunt coguntque resistere fluctu: 245ille mora cursus aduersique obice pontiaestuat in campos. sunt qui spiramina terrisesse putent magnosque cauae conpagis hiatus.commeat hac penitus tacitis discursibus undafrigore ab Arctoo medium r<strong>eu</strong>ocata sub axem, 250cum Phoebus pressit Meroen tellusque perustailluc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusqueper tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilusuno fonte uomens non uno gurgite perfert.rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes, 255exundante procul uiolentum erumpere Nilumaequoreosque sales longo mitescere tractu.nec non Oceano pasci Phoebumque polosquecredimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer 260tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem,quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peractisaecula concussis terrarum erumpere uenisnon id agente deo, quasdam conpage sub ipsa 265cum toto coepisse reor, quas ille creatoratque opifex rerum certo sub iure coercet.quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,nullaque non aetas uoluit conferre futuris 270notitiam; sed uincit adhuc natura latendi.summus Alexander regum, quem Memphis adorat,inuidit Nilo, misitque per ultima terraeAethiopum lectos: illos rubicunda perustizona poli tenuit; Nilum uidere calentem. 275uenit ad occasus mundique extrema Sesostriset Pharios currus regum ceruicibus egit;ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque,quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortusCambyses longi populos peruenit ad a<strong>eu</strong>i, 280defectusque epulis et pastus caede suorumignoto te, Nile, redit. non fabula mendaxausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uiderisquaereris, et nulli contingit gloria gentiut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam, 285qua d<strong>eu</strong>s undarum celator, Nile, tuarumte mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;ausus in ardentem ripas attollere Cancrum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!