et non ingratis incessit turba querellis.'quo e, t dure, tulit uirtus temeraria, Caesar,aut quae nos uiles animas in fata relinquensinuitis spargenda dabas tua membra procellis?cum tot in hac anima populorum uita salusque 685pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorumemeruit comitum fatis non posse superstesesse tuis? cum te raperet mare, corpora segnisnostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae 690haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquamtam saeuo crudele mari. sors ultima rerumin dubios casus et prona pericula mortipraecipitare solet: mundi iam summa tenentempermisisse mari tantum! quid numina lassas? 695sufficit ad fatum belli fauor iste laborqueFortunae, quod te nostris inpegit harenis?hine usus placuere deum, non rector ut orbisnec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'talia iactantis discussa nocte serenus 700oppressit cum sole dies, fessumque tumentisconposuit pelagus uentis patientibus undas.nec non Hesperii lassatum fluctibus aequorut uidere duces, purumque insurgere caelofracturum pelagus Borean, soluere carinas. 705quas uentus doctaeque pari moderamine dextraepermixtas habuere diu, latumque per aequor,ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.sed nox saeua modum uenti uelique tenoremeripuit nautis excussitque ordine puppes. 710Strymona sic gelidum bruma pellente relinquuntpoturae te, Nile, grues, primoque uolatueffingunt uarias casu monstrante figuras;mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, 715et turbata perit dispersis littera pinnis.cum primum redeunte die uiolentior aerpuppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,praetereunt frustra temptati litora LissiNymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas 720succedens Boreae iam portum fecerat Auster.undique conlatis in robur Caesaris armissumma uidens duri Magnus discrimina Martisiam castris instare suis seponere tutumconiugii decreuit onus Lesboque remota 725te procul a saeui strepitu, Cornelia, belliocculere. heu, quantum mentes dominatur in aequasiusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
fortunae quo mundus erat Romanaque fata, 730coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratamdestituunt, blandaeque iuuat uentura trahentemindulgere morae et tempus subducere fatis.nocte sub extrema pulso torpore quietisdum fouet amplexu grauidum Cornelia curis 735pectus et auersi petit oscula grata mariti,umentis mirata genas percussaque caecouolnere non audet flentem deprendere Magnum.ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx, 740uenit maesta dies et quam nimiumque parumquedistulimus; iam totus adest in proelia Caesar.cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebraLesbos erit. desiste preces temptare: negauiiam mihi. non longos a me patiere recessus; 745praecipites aderunt casus: properante ruinasumma cadunt. satis est audisse pericula Magni;meque tuus decepit amor, ciuilia bellasi spectare potes. nam me iam Marte paratosecuros cepisse pudet cum coniuge somnos, 750eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,surrexisse sinu. uereor ciuilibus armisPompeium nullo tristem committere damno.tutior interea populis et tutior omnirege late, positamque procul fortuna mariti 755non tota te mole premat. si numina nostrasinpulerint acies, maneat pars optima Magni,sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus,quo fugisse uelim.'uix tantum infirma doloremcepit, et attonito cesserunt pectore sensus. 760tandem uox maestas potuit proferre querellas.'nilmihi de fatis thalami superisque relictum est,Magne, queri: nostros non rumpit funus amoresnec diri fax summa rogi, sed sorte frequentiplebeiaque nimis careo dimissa marito. 765hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,nostra fides? credisne aliquid mihi tutius essequam tibi? non olim casu pendemus ab uno?fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae 770absentem praestare caput? secura uidetursors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse?ut nolim seruire malis sed morte paratate sequar ad manes, feriat dum maesta remotasfama procul terras, uiuam tibi nempe superstes. 775adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque
- Page 5:
sola tamen colitur. sed non in Caes
- Page 11 and 12:
et nunc tonse Ligur, quondam per co
- Page 13 and 14:
ipse caput medio Titan cum ferret O
- Page 15 and 16:
inuoluens multaque tegens ambage ca
- Page 17 and 18:
Liber IIIamque irae patuere deum ma
- Page 19 and 20:
ut primum fortuna redit, seruilia s
- Page 21 and 22:
ut scelus hoc Sullae caedesque oste
- Page 23 and 24:
expers ipse metus? quis, cum ruat a
- Page 25 and 26:
progenies: urbi pater est urbique m
- Page 27 and 28:
atque omnis trahe, gurges, aquas, u
- Page 29 and 30: terra meis, quocumque iacet sub sol
- Page 31 and 32: ut reseret pelagus spargatque per a
- Page 33 and 34: Liber IIIPropulit ut classem uelis
- Page 35 and 36: nunc furor incubuit nec iuncto Sarm
- Page 37 and 38: Thessalus Haemoniam uomer proscindi
- Page 39 and 40: ora. tot inmensae comites missura r
- Page 41 and 42: iam satis hoc Graiae memorandum con
- Page 43 and 44: singula continuis cesserunt ictibus
- Page 45 and 46: obore diducto dextrum laeuumque tue
- Page 47 and 48: adfixus taedis et tecto sulpure uiu
- Page 49 and 50: Liber IVAt procul extremis terrarum
- Page 51 and 52: miles eget: toto censu non prodigus
- Page 53 and 54: tot scelerum, populo uenia est erep
- Page 55 and 56: iamque inopes undae primum tellure
- Page 57 and 58: ut numquam fortuna labet successibu
- Page 59 and 60: non tamen in caeca bellorum nube ca
- Page 61 and 62: inter semirutas magnae Carthaginis
- Page 63 and 64: ora leui flectit frenorum nescia ui
- Page 65 and 66: constrinxit gyros acies. non arma m
- Page 67 and 68: uos, quorum finem non est sensura p
- Page 69 and 70: stringit uitta comas, crinesque in
- Page 71 and 72: intra castrorum timuit tentoria duc
- Page 73 and 74: quam nunc crescit, aquis. an uos mo
- Page 75 and 76: cum glacie retinente fretum non inp
- Page 77 and 78: debebis manibusque inopem duxisse
- Page 79: tum superum conuexa tremunt atque a
- Page 83 and 84: Liber VIPostquam castra duces pugna
- Page 85 and 86: omne pati uirus durauit uiscera cae
- Page 87 and 88: et galeae fragmenta cauae conpressa
- Page 89 and 90: cum super e totis immisit collibus
- Page 91 and 92: teque sub Oetaeo torquentem uertice
- Page 93 and 94: has auidae tigres et nobilis ira le
- Page 95 and 96: sperat et Hesperiae cineres auerter
- Page 97 and 98: et, quibus os dirum nascentibus ins
- Page 99 and 100: inpiaque infernam ruperunt arma qui
- Page 101 and 102: Liber VIISegnior, Oceano quam lex a
- Page 103 and 104: captiuumque ducem uiolatae tradere
- Page 105 and 106: Euganeo, si uera fides memorantibus
- Page 107 and 108: quod si, signa ducem numquam fallen
- Page 109 and 110: [ulla nec humanum reparet genus omn
- Page 111 and 112: uolnera pars optat, pars terrae fig
- Page 113 and 114: Coruinosque simul Torquataque nomin
- Page 115 and 116: Romanis praestare malis. non inpare
- Page 117 and 118: cum fureret, Pentheus aut, cum desi
- Page 119 and 120: Liber VIIIIam super Herculeas fauce
- Page 121 and 122: a causa meliore deos. o maxime coni
- Page 123 and 124: iusto uela modo pendentia cornibus
- Page 125 and 126: Caspiaque inmensos seducunt claustr
- Page 127 and 128: credis, Magne, uiros, quos in discr
- Page 129 and 130: et cole felices, miseros fuge. side
- Page 131 and 132:
Thessalicis summota malis? numquam
- Page 133 and 134:
singultus animae, dum lumina nuda r
- Page 135 and 136:
quam metuis, demens, isto pro crimi
- Page 137 and 138:
Liber IXAt non in Pharia manes iacu
- Page 139 and 140:
uenerit, et noster nullis non genti
- Page 141 and 142:
cui non ulla fuit iusti reuerentia;
- Page 143 and 144:
floriferi repetunt et sparsi mellis
- Page 145 and 146:
siquibus ire sat est. neque enim mi
- Page 147 and 148:
atque operit tellure uiros. uix tol
- Page 149 and 150:
hoc satis est dixisse Iouem.'sic il
- Page 151 and 152:
nec Pallas spectare potest, uoltusq
- Page 153 and 154:
pectus et abstrusum fibris uitalibu
- Page 155 and 156:
terga damus ferienda Noto; nunc for
- Page 157 and 158:
transierat, qui Xanthus erat. secur
- Page 159 and 160:
ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus
- Page 161 and 162:
totius fati lacerandas praebuit urb
- Page 163 and 164:
quod Nilotis acus conpressum pectin
- Page 165 and 166:
his ascripsit aquis, quorum stata t
- Page 167 and 168:
dignatur uiles isto quoque sanguine
- Page 169 and 170:
cum procul a muris acies non sparsa
- Page 171:
Caesaris una dies in famam et saecu