12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis 45rupis in abruptae scopulos extremaque currislitora; prospiciens fluctus nutantia longesemper prima uides uenientis uela carinae,quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.en ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus! 50quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pauorisnuntius armorum tristis rumorque sinister.uictus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?cum possis iam flere times. tum puppe propinquaprosiluit crimenque d<strong>eu</strong>m crudele notauit, 55deformem pallore ducem uoltusque prementemcanitiem atque atro squalentis puluere uestes.obuia nox miserae caelum lucemque tenebrisabstulit atque animam clausit dolor; omnia neruismembra relicta labant, riguerunt corda, diuque 60spe mortis decepta iacet. iam fune ligatolitoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.quem postquam propius famulae uidere fideles,non ultra gemitus tacitos incessere fatumpermisere sibi, frustraque attollere terra 65semianimem conantur eram; quam pectore Magnusambit et astrictos refouet conplexibus artus.coeperat in summum r<strong>eu</strong>ocato sanguine corpusPompei sentire manus maestamque maritiposse pati faciem: prohibet succumbere fatis 70Magnus et inmodicos castigat uoce dolores.'nobilecur robur fortunae uolnere primofemina tantorum titulis insignis auorumfrangis? habes aditum mansurae in saecula famae.laudis in hoc sexu non legum iura nec arma, 75unica materia est coniunx miser. erige mentem,et tua cum fatis pietas decertet, et ipsumquod sum uictus ama. nunc sum tibi gloria maior,a me quod fasces et quod pia turba senatustantaque discessit regum manus. incipe Magnum 80sola sequi. deformis adhuc uiuente maritosummus et augeri uetitus dolor: ultima debetesse fides lugere uirum. tu nulla tulistibello damna meo: uiuit post proelia Magnussed fortuna perit. quod defles, illud amasti.' 85uocibus his correpta uiri uix aegra l<strong>eu</strong>auitmembra solo talis gemitu rumpente querellas:'o uti nam in thalamos inuisi Caesaris isseminfelix coniunx et nulli laeta marito.bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys 90Crassorumque umbrae, d<strong>eu</strong>otaque manibus illisAssyrios in castra tuli ciuilia casus,praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!