12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

aera cum pinnis, armentaque tota secuti 730rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.has inter pestes duro Cato milite siccumemetitur iter, tot tristia fata suorum 735insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes.signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulumtorta caput retro dipsas calcata momordit.uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque letifrons caret inuidia nec quicquam plaga minatur. 740ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullasignis edax calidaque incendit uiscera tabe.ebibit umorem circum uitalia fusumpestis et in sicco linguam torrere palatocoepit; defessos iret qui sudor in artus 745non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.non decus imperii, non maesti iura Catonisardentem tenuere uirum, ne spargere signaauderet totisque furens exquireret aruisquas poscebat aquas sitiens in corde uenenum. 750ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumquearderet Nilumque bibens per rura uagantem.accessit morti Libye, fatique minoremfamam dipsas habet terris adiuta perustis.scrutatur uenas penitus squalentis harenae, 755nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,aequor<strong>eu</strong>sque placet, sed non et sufficit, umor.nec sentit fatique genus mortemque ueneni,sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentissustinuit uenas atque os inplere cruore. 760iussit signa rapi propere Cato: discere nullipermissum est hoc posse sitim. sed tristior illomors erat ante oculos, miserique in crure Sabelliseps stetit exiguus; quem flexo dente tenacemauolsitque manu piloque adfixit harenis. 765parua modo serpens, sed qua non ulla cruentaetantum mortis habet. nam plagae proxima circumfugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus.membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo 770tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnisliquitur, et nigra destillant inguina tabe.dissiluit stringens uterum membrana, fluuntqu<strong>eu</strong>iscera; nec, quantus toto de corpore debet,effluit in terras, sa<strong>eu</strong>um sed membra uenenum 775decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus.quidquid homo est, aperit pestis natura profana: 779uincula neruorum et laterum textura cauumque 777

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!