12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

non tamen in caeca bellorum nube cadendum estaut cum permixtas acies sua tela tenebrisinuoluent. conferta iacent cum corpora campo, 490in medium mors omnis abit, perit obruta uirtus:nos in conspicua sociis hostique carinaconstituere dei; praebebunt aequora testes,praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,spectabunt geminae diuerso litore partes. 495nescio quod nostris magnum et memorabile fatisexemplum, Fortuna, paras. quaecumque per a<strong>eu</strong>umexhibuit monimenta fides seruataque ferromilitiae pietas, transisset nostra iuuentus.namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar, 500esse parum scimus; sed non maiora supersuntobsessis tanti quae pignora demus amoris.abscidit nostrae multum fors inuida laudi,quod non cum senibus capti natisque tenemur.indomitos sciat esse uiros timeatque furentis 505et morti faciles animos et gaudeat hostisnon plures haesisse rates. temptare parabuntfoederibus turpique uolent corrumpere uita.o utinam, quo plus habeat mors unica famae,promittant ueniam, iubeant sperare salutem, 510ne nos, cum calido fodiemus uiscera ferro,desperasse putent. magna uirtute merendum est,Caesar ut amissis inter tot milia paucishoc damnum clademque uocet. dent fata recessumemittantque licet, uitare instantia nolim. 515proieci uitam, comites, totusque futuraemortis agor stimulis: furor est. agnoscere solispermissum, quos iam tangit uicinia fati,uicturosque dei celant, ut uiuere durent,felix esse mori.' si c cunctas sustulit ardor 520mobilium mentes iuuenum. cum sidera caeliante ducis uoces oculis umentibus omnesaspicerent flexoque Vrsae temone pauerent,idem, cum fortes animos praecepta subissent,optauere diem. nec segnis uergere ponto 525tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebatsidera, uicino cum lux altissima Cancro est;nox tum Thessalicas urguebat parua sagittas.detegit orta dies stantis in rupibus Histrospugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. 530temptauere prius suspenso uincere bellofoederibus, fieret captis si dulcior ipsamortis uita mora. stabat d<strong>eu</strong>ota iuuentusdamnata iam luce ferox securaque pugnaepromisso sibi fine manu, nullique tumultus 535excussere uiris mentes ad summa paratas;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!