12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem;plurima tunc uoluit spumanti carmina linguamurmure continuo, nec dat suspiria cursusuolneris aut minimum patiuntur fata tacere.saepe quidem pestis nigris inserta medullis 930excantata fugit; sed, siquod tardius audituirus et elicitum iussumque exire repugnat,tum super incumbens pallentia uolnera lambitore uenena trahens et siccat dentibus artus,extractamque potens gelido de corpore mortem 935expuit; et cuius morsus superauerit anguisiam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.hoc igitur tandem l<strong>eu</strong>ior Romana iuuentusauxilio late squalentibus errat in aruis.bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta 940uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.iamque illi magis atque magis durescere puluiscoepit et in terram Libye spissata redire,iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,surgere congesto non culta mapalia culmo. 945quanta dedit miseris melioris gaudia terraecum primum sa<strong>eu</strong>os contra uidere leones!proxima Leptis erat, cuius statione quietaexegere hiemem nimbis flammisque carentem.Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit, 950cetera curarum proiecit pondera soliintentus genero; cuius uestigia frustraterris sparsa legens fama duce tendit in undas,Threiciasque legit fauces et amore notatumaequor et Heroas lacrimoso litore turres, 955qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.non Asiam br<strong>eu</strong>ioris aquae disterminat usquamfluctus ab Europa, quamuis Byzantion artoPontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis. 960Sigeasque petit famae mirator harenaset Simoentis aquas et Graio nobile bustoRhoetion et multum debentis uatibus umbras.circumit exustae nomen memorabile Troiaemagnaque Phoebei quaerit uestigia muri. 965iam siluae steriles et putres robore trunciAssaraci pressere domos et templa deorumiam lassa radice tenent, ac tota tegunturPergama dumetis: etiam periere ruinae.aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis 970Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,unde puer raptus caelo, quo uertice Naisluxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.inscius in sicco serpentem puluere riuum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!