in Borean is rectus aquis mediumque Booten(cursus in occasus flexu torquetur et ortus, 290nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,Aethiopumque feris alieno gurgite campos,et te terrarum nescit cui debeat orbis.arcanum natura caput non prodidit ulli, 295nec licuit populis paruum te, Nile, uidere,amouitque sinus et gentes maluit ortusmirari quam nosse tuos. consurgere in ipsisius tibi solstitiis, aliena crescere brumaatque hiemes adferre tuas, solique uagari 300concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,illic finis aquae. late tibi gurgite ruptoambitur nigris Meroe fecunda colonis,laeta comis hebeni, quae quamuis arbore multafrondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra, 305linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.inde plagas Phoebi damnum non passus aquarumpraeueheris sterilesque diu metiris harenas,nunc omnes unum uires collectus in amnem,nunc uagus et spargens facilem tibi cedere ripam. 310rursus multifidas reuocat piger alueus undas,qua dirimunt Arabum populis Aegyptia ruraregni claustra Philae. mox te deserta secantem,qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem 315moturum totas uiolenti gurgitis iras,Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta uiarumexcepere tuos et praecipites cataractaeac nusquam uetitis ullas obsistere cautesindignaris aquis, spuma tunc astra lacessis, 320cuncta fremunt undis, ac multo murmure montisspumeus inuitis canescit fluctibus amnis.hinc, Abaton quam nostra uocat ueneranda uetustas,terra potens primos sentit percussa tumultuset scopuli, placuit fluuii quos dicere uenas, 325quod manifesta noui primum dant signa tumoris.hinc montes natura uagis circumdedit undis,qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in altait conualle tacens iam moribus unda receptis.prima tibi campos permittit apertaque Memphis 330rura modumque uetat crescendi ponere ripas.'sic uelut in tuta securi pace trahebantnoctis iter mediae. sed non uaesana Pothinimens inbuta semel sacra iam caede uacabata scelerum motu: Magno nihil ille perempto 335iam putat esse nefas; habitant sub pectore manesultricesque deae dant in noua monstra furorem.
dignatur uiles isto quoque sanguine dextrasquo Fortuna parat uictos perfundere patres,poenaque ciuilis belli, uindicta senatus 340paene data est famulo. procul hoc auertite, fata,crimen, ut haec Bruto ceruix absente secetur.in scelus it Pharium Romani poena tyranni,exemplumque perit. struit audax inrita fatisnec parat occultae caedem committere fraudi 345inuictumque ducem detecto Marte lacessit.tantum animi delicta dabant, ut colla ferireCaesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;atque haec dicta monet famulos perferre fidelesad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, 350quem puer inbellis cunctis praefecerat armiset dederat ferrum, nullo sibi iure retento,in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:inuasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est 355sed donata Pharos. cessas accurrere solusad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,nam Latio iam nupta duci est, interque maritosdiscurrens Aegypton habet Romamque meretur.expugnare senem potuit Cleopatra uenenis: 360crede, miser, puero, quem nox si iunxerit unaet semel amplexus incesto pectore passushauserit obscaenum titulo pietatis amorem,meque tuumque caput per singula forsitan illioscula donabit. crucibus flammisque luemus 365si fuerit formonsa soror. nil undique restatauxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.et sumus, ut fatear, tam saeua iudice sontes:quem non e nobis credit Cleopatra nocentema quo casta fuit? per te quod fecimus una 370perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magnifoedus, ades; subito bellum molire tumultu,inrue; nocturnas rumpamus funere taedascrudelemque toris dominam mactemus in ipsiscum quocumque uiro. nec nos deterreat ausis 375Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illuminposuitque orbi: communis gloria nobis,nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,spem nostri sceleris; pollutos consule fluctusquid liceat nobis, tumulumque e puluere paruo 380aspice Pompei non omnia membra tegentem.quem metuis, par huius erat. non sanguine clari(quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus:ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illosin nostras fortuna manus: en, altera uenit 385uictima nobilior. placemus caede secunda
- Page 5:
sola tamen colitur. sed non in Caes
- Page 11 and 12:
et nunc tonse Ligur, quondam per co
- Page 13 and 14:
ipse caput medio Titan cum ferret O
- Page 15 and 16:
inuoluens multaque tegens ambage ca
- Page 17 and 18:
Liber IIIamque irae patuere deum ma
- Page 19 and 20:
ut primum fortuna redit, seruilia s
- Page 21 and 22:
ut scelus hoc Sullae caedesque oste
- Page 23 and 24:
expers ipse metus? quis, cum ruat a
- Page 25 and 26:
progenies: urbi pater est urbique m
- Page 27 and 28:
atque omnis trahe, gurges, aquas, u
- Page 29 and 30:
terra meis, quocumque iacet sub sol
- Page 31 and 32:
ut reseret pelagus spargatque per a
- Page 33 and 34:
Liber IIIPropulit ut classem uelis
- Page 35 and 36:
nunc furor incubuit nec iuncto Sarm
- Page 37 and 38:
Thessalus Haemoniam uomer proscindi
- Page 39 and 40:
ora. tot inmensae comites missura r
- Page 41 and 42:
iam satis hoc Graiae memorandum con
- Page 43 and 44:
singula continuis cesserunt ictibus
- Page 45 and 46:
obore diducto dextrum laeuumque tue
- Page 47 and 48:
adfixus taedis et tecto sulpure uiu
- Page 49 and 50:
Liber IVAt procul extremis terrarum
- Page 51 and 52:
miles eget: toto censu non prodigus
- Page 53 and 54:
tot scelerum, populo uenia est erep
- Page 55 and 56:
iamque inopes undae primum tellure
- Page 57 and 58:
ut numquam fortuna labet successibu
- Page 59 and 60:
non tamen in caeca bellorum nube ca
- Page 61 and 62:
inter semirutas magnae Carthaginis
- Page 63 and 64:
ora leui flectit frenorum nescia ui
- Page 65 and 66:
constrinxit gyros acies. non arma m
- Page 67 and 68:
uos, quorum finem non est sensura p
- Page 69 and 70:
stringit uitta comas, crinesque in
- Page 71 and 72:
intra castrorum timuit tentoria duc
- Page 73 and 74:
quam nunc crescit, aquis. an uos mo
- Page 75 and 76:
cum glacie retinente fretum non inp
- Page 77 and 78:
debebis manibusque inopem duxisse
- Page 79 and 80:
tum superum conuexa tremunt atque a
- Page 81 and 82:
fortunae quo mundus erat Romanaque
- Page 83 and 84:
Liber VIPostquam castra duces pugna
- Page 85 and 86:
omne pati uirus durauit uiscera cae
- Page 87 and 88:
et galeae fragmenta cauae conpressa
- Page 89 and 90:
cum super e totis immisit collibus
- Page 91 and 92:
teque sub Oetaeo torquentem uertice
- Page 93 and 94:
has auidae tigres et nobilis ira le
- Page 95 and 96:
sperat et Hesperiae cineres auerter
- Page 97 and 98:
et, quibus os dirum nascentibus ins
- Page 99 and 100:
inpiaque infernam ruperunt arma qui
- Page 101 and 102:
Liber VIISegnior, Oceano quam lex a
- Page 103 and 104:
captiuumque ducem uiolatae tradere
- Page 105 and 106:
Euganeo, si uera fides memorantibus
- Page 107 and 108:
quod si, signa ducem numquam fallen
- Page 109 and 110:
[ulla nec humanum reparet genus omn
- Page 111 and 112:
uolnera pars optat, pars terrae fig
- Page 113 and 114:
Coruinosque simul Torquataque nomin
- Page 115 and 116: Romanis praestare malis. non inpare
- Page 117 and 118: cum fureret, Pentheus aut, cum desi
- Page 119 and 120: Liber VIIIIam super Herculeas fauce
- Page 121 and 122: a causa meliore deos. o maxime coni
- Page 123 and 124: iusto uela modo pendentia cornibus
- Page 125 and 126: Caspiaque inmensos seducunt claustr
- Page 127 and 128: credis, Magne, uiros, quos in discr
- Page 129 and 130: et cole felices, miseros fuge. side
- Page 131 and 132: Thessalicis summota malis? numquam
- Page 133 and 134: singultus animae, dum lumina nuda r
- Page 135 and 136: quam metuis, demens, isto pro crimi
- Page 137 and 138: Liber IXAt non in Pharia manes iacu
- Page 139 and 140: uenerit, et noster nullis non genti
- Page 141 and 142: cui non ulla fuit iusti reuerentia;
- Page 143 and 144: floriferi repetunt et sparsi mellis
- Page 145 and 146: siquibus ire sat est. neque enim mi
- Page 147 and 148: atque operit tellure uiros. uix tol
- Page 149 and 150: hoc satis est dixisse Iouem.'sic il
- Page 151 and 152: nec Pallas spectare potest, uoltusq
- Page 153 and 154: pectus et abstrusum fibris uitalibu
- Page 155 and 156: terga damus ferienda Noto; nunc for
- Page 157 and 158: transierat, qui Xanthus erat. secur
- Page 159 and 160: ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus
- Page 161 and 162: totius fati lacerandas praebuit urb
- Page 163 and 164: quod Nilotis acus conpressum pectin
- Page 165: his ascripsit aquis, quorum stata t
- Page 169 and 170: cum procul a muris acies non sparsa
- Page 171: Caesaris una dies in famam et saecu