10.04.2013 Views

Camoenae Hungaricae 3(2006) - Irodalomtörténeti Közlemények

Camoenae Hungaricae 3(2006) - Irodalomtörténeti Közlemények

Camoenae Hungaricae 3(2006) - Irodalomtörténeti Közlemények

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

dolenta ac nova lege usus est. Eadem profecto via posteri sectatores eius ad incepta perficienda

grassati sunt. Sed antecessores tui summi pontifices tam impios Turcarum impetus

perfringere contenderunt, cum caelestes aeque ac terrenas opes elargirentur. Atque id

in causa fuit, cur ipsi summi pontifices premiis quae pretiosus redemptoris nostri sanguis

reliquit, excitarent Christi fideles, ipsoque inito inter Christianos principes foedere confirmarent.

Quamquam enim tot auxiliis communiti Christiani aliquando victoriam retulerunt,

hostes tamen ob insitam sibi superbiam vicisse se ac triumphasse gloriabantur.

Verum enimvero inusitatam istam Turcarum superbiam anteacti saeculi postremis temporibus

tandem aliquando afflixit atque compescuit gravissimum bellum illud, quod

adversus eos administravimus. Quod quidem bellum sub Innocentii XI pontificatu ac

Leopoldo primo imperatore ceptum continuatumque est, donec tam prospere illud, glorioseque

Leopoldus ipse conficeret, ut suum imperium prorogaverit, opemque tulerit

foederatis ad recuperandas plures provincias usurpatas ab Othomanis, qui ad se iure

pertinere arbitrabantur, quidquid occupare libuisset. Quamobrem vehementer adeo perterrefacti

fuerant Christiani, animosque desponderant, ut haud in magno discrimine ponerant

quantascunque accipissent clades, dum longe sane acerbiores praestolarentur. Hinc

factum est ut parati essent accipere qualemcumque pacem usurpatores maluissent. Innocentius

ergo ac Leopoldis de tam formidolosis hostibus triumpharunt.

Tu vero Pater Beatissime, gerere dignitates cepisti sub tanto pontifice, qui quasi plane

te praevidere destinatum a Deo esse unum ex successoribus suis, ad te praecipuam quae a

secretis est dignitatem detulit, ut in procuranda tanta Ecclesiae gloria, consilium, studium

operamque locares. Cum autem caeteri duo pontifices successores eius tam grande bonum

Christianae religionis perficere exoptarent, purpura alter te exornare, alter vero apud

se habere voluit, ut consiliis tuis pace belloque Christianam rempublicam sublevares,

erigeres et confirmares.

Summo pontifici, quem supra memoravi, antecessori tuo perfrui licuit Carlovicensis

congressus sancito foedere intra Christiani nominis gloriam, ut disceret Othoman potentia

Christianorum virtutem atque consilia extimescere. Vix orthodoxae religionis supremus

moderator nuncius fuisti, cum ratam firmamque pacem, nec non integram executionem

illam vidisti, quae in articulis pacis praescripta fuit, ac secuta est Martii 5. anno 1701.

Mortalium omnino nemo usque ad eam memoriam vel audivit, vel vidit unquam, quam in

hac ultima pace Othomanum Imperium submitti certis limitibus, quoscumque caesar

statueret, quamvis inducere illud ad dandam liberandamque fidem aeque arduum haberetur.

In hoc volumine totam seriem actorum, quae inter utriusque imperii ac Venetae

Reipublicae legatos confecta sunt, sanctis pedibus tuis Pater Beatissime subiicio, ac

summa obsequia, qualia subditum, scriptoremque Catholicum decet, devoveo officiumque

grati animi praesto erga memoriam Leopoldi, qui mihi tantum onus imposuit, quamvis

parem animum afferre minime possem. Videbis plane in hoc volumine Pater Sanctissime,

quod superest faciendum, et quam facile factu sit, quo videlicet in unum coeat,

utrumque imperium in unam utraque Ecclesia coalescat. Maximum sane opus, quod

praeter Christi vicarium nemo alius ullo modo moderari potest. Tu interim, Beatissime

Pater, et ob aetatem adhuc vigentem, et ob summam rerum experientiam atque pruden-

144

Camoenae Hungaricae 3(2006)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!