11.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 23fundati, ut valeatis comprehendere [...] supereminentem scientiae caritatemChristi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei» (3, 17-19).Huic proposito deservire vult Marialis corona, instrumentum praebensseu "secretum" unde quis altae et rapienti Christi cognitioni se aperiat. Appellareillud licet Mariae viam. Via namque est Virginis Nazarethanae exempliquae fidei et silentii et auscultationis fuit mulier. Pietatis Marianae itemest via quae conscientia movetur indelebilis coniunctionis qua Christus suaeMatri Sanctissimae coniungitur: Christi mysteria etiam quodammodo mysteriaMatris sunt etiam quotiens non directo ibi occupatur idcirco nempe quodex Ipso et pro Ipso Ea vivit. In oratione Angelica Ave Maria sermones AngeliGabrielis nec non sanctae Elisabethae nostros dum facimus, instigan etiampercipimus nos ut in Maria, in brachiis videlicet eius atque animo, «benedictumfructum ventris eius» (cfr Lc 1, 42) quaeramus.Mysterium Christi - hominis mysterium25. In testimonio anni MCMLXXVIII de Rosario tamquam carissima Nobisprece notionem protulimus ad quam nunc redire placet. Diximus enim eotempore «simplex igitur Rosarii precatio eundem ictum ac vitae humanaepulsat ». 31Praefulgentibus cogitationibus de Christi mysteriis iam explicatis, altiusnon difficile est hanc Rosarii anthropologicam rationem perscrutari. Haecconiunctio altior est quam primo intuitu videtur. Quicumque enim Christumcontemplans eiusque vitae percurrens eventa, non facere potest quin in Ipsoetiam de homine veritatem deprehendat. Magna est haec Concilii OecumeniciVaticani II affirmatio quam Nos iam inde a Litteris Encyclicis Redemptorhominis magisterii Nostri argumentum saepissime fecimus: «Reapse nonnisiin mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit ». 32Ad hanclucem adiuvat Rosarium ut pateamus. Christi iter persequens, quo hominisvia « recapitulatur » 33et recluditur et redimitur, sese ante hominis veri imaginemcollocat credens. Sanctitatem vitae discit ipsius ponderanda nativitate;domo Nazarethana inspicienda priscam capit veritatem de humana familiasecundum Dei consilium; vitae publicae in mysteriis audiens Magistrumpercipit lumen unde in Regnum Dei ingrediatur et in via ad Calvariam eumsubsequens doloris salvifici intellegit sensum. Denique tandem Christum illiusqueMatrem in gloria contuens introspicit quoque finem ad quem nostrum313233Angelus diei 29 Octobris 1978: Insegnamenti I (1978), 76.Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22Cfr S. IRENAEUS LUGDUNENSIS, Adversus haereses, III, 18, 1: PG 7, 932.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!