11.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 27Variorum Rosarii mysteriorum nuntiatio huic rerum solidarum necessitatirespondet. Nimirum non in Evangelii sufficiuntur locum neque omnes illiusquidem repetunt paginas. Quapropter non removetur Rosario lectio divina,immo contra poscit eam provehitque. At, si mysteria in Rosario ponderata,additis etiam lucis mysteriis, vitae Christi praecipuis circumscribuntur lineamentis,inde tamen facile potest per reliquum Evangelium mens divagali,praesertim cum persolvitur Rosarium quibusdam longioris silentii temporibus.Verbi Dei auditio30. Ut biblicum fundamentum maiorque meditationi altitudo adiungatur,expedit mysterii pronuntiationem augeri cuiusdam loci respondentis biblicilectione qui, secundum adiuncta, longior breviorve esse potest. Numquamenim consequuntur aliena verba sermonis inspirati propriam efficacitatem.Hic enim audiatur oportet, cum certo constet Verbum esse Dei in hodiernumtempus ac «pro me» prolatum.Sic acceptus sermo divinus in ipsam repetitionis Rosarii ingreditur viamneque taedium gignit quod simplici appellatione ad rerum notitias iam diucomparatas gigneretur. Nullo modo: non interest in memoriam revocare reicuiusdam cognitionem, verum Deum "loqui" sinere. Aliqua data sollemni etcommunitaria opportunitate illustrari convenienter hic sermo divinus brevicommentatione potest.Silentium31. Silentio aluntur auditio ac meditatio. Consentaneum est ut mysterionuntiato Verboque proclamato aliquamdiu consistatur ut mens in mysteriumpropositum dirigatur, priusquam vocalis precatio incipiat. Silentii utilitasiterum detecta unum est ex secretis ad contemplationem et meditationemexercitandam. Intra societatis limites, quae technologia funditus permeaturinstrumentisque universalis communicationis, patet etiam difficilius usqueevadere ipsum silentium. Sicut enim in Liturgia silentii commendantur intervalla,ita etiam in Rosarii recitatione brevior mora opportuna est postVerbum Dei auditum, dum nempe in certi cuiusdam mysterii doctrina animusimmoratur.« Pater noster »32. Sermone divino auscultato ac mysterio diligenter inspecto, iam naturafit ut ad Patrem animus ascendat. Suo namque in omni mysterio ad Patrem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!