07.04.2013 Views

Aeneis - tuaRoma.it

Aeneis - tuaRoma.it

Aeneis - tuaRoma.it

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Aeneis/Liber IX 175

pectore in aduerso totum cui comminus ensem

condidit adsurgenti et multa morte recepit.

purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta

uina refert moriens, hic furto feruidus instat. 350

iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem

deficere extremum et religatos rite uidebat

carpere gramen equos, breuiter cum talia Nisus

(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)

'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat. 355

poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis.'

multa uirum solido argento perfecta relinquunt

armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis

cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim 360

quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,

Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti;

post mortem bello Rutuli pugnaque potiti:

haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.

tum galeam Messapi habilem cristisque decoram 365

induit. excedunt castris et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina,

cetera dum legio campis instructa moratur,

ibant et Turno regi responsa ferebant,

ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. 370

iamque propinquabant castris murosque subibant

cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt,

et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit.

haud temere est uisum. conclamat ab agmine Volcens: 375

'state, uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis?

quoue tenetis iter?' nihil illi tendere contra,

sed celerare fugam in siluas et fidere nocti.

obiciunt equites sese ad diuortia nota

hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant. 380

silua fuit late dumis atque ilice nigra

horrida, quam densi complerant undique sentes;

rara per occultos lucebat semita callis.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda

impediunt, fallitque timor regione uiarum. 385

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!