09.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ada Ioannis Pauli Pp. II 389

Eadem hac luce omnes illius attinguntur filii et filiae, cuncti similiter ad

Christi sequelam vocati in eo supremum propriae vitae sensum reponentes ut

cum Apostolo dicere possint: «Mihi vivere Christus est» (Philp 1, 21). Verumtamen

singulariter lucem experiuntur ex Verbo incarnato profluentem sine

dubio homines ad vitam consecratam arcessiti. Evangelicorum enim consiliorum

professio tamquam signum vaticiniumque illos ostendit fratrum communitati

ipsique mundo. In iis ideo fieri non potest quin imaginem quandam

vocis habeant verba Petri quasi in ecstasi prolata: « Bonum est nos hic

esse» (Mt 17, 4). Quae verba patefaciunt quidem totius christianae vitae

christocentricam contentionem. Sed singulari etiam eloquentia absolutum

exprimunt characterem in quo vocationis ad consecratam vitam densatur

alta alacritas: « Quam pulchrum est Tecum commorari, Tibi nos dedicare,

in Te unum omnem nostram dirigere vitam ». Re vera, qui specialis huius

communionis amoris cum Christo recepit donum, eius splendore ut raptum

se percipit: Ipse enim est « speciosus forma ... prae filiis hominum» (Ps 45

[44], 3), Incomparabilis ille.

« Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite! »

16. Patris appellatio tres hortatur discipulos in ecstasim captos ut in Eo

omnem reponant fiduciam Eumque vitae suae centrum constituant. Novam

sane altitudinem a voce e caelo edita comparat invitatio qua Iesus in ipso

vitae publicae limine eos ad suam vocaverat sequelam eosque ab usitatis

eripuerat negotiis ut in suam admitteret consuetudinem. Ex hac praecipue

singulari gratia intimae familiaritatis profluit in vita religiosa et facultas et

necessitas donationis plenae sui ipsius in consiliorum evangelicorum professione.

Prius et plus quam renuntiatio haec sunt propria mysterii Christi receptio,

in media Ecclesia completa.

Intra enim vitae christianae unitatem diversae vocationes velut radii

sunt unici luminis Christi « super faciem Ecclesiae resplendentis ». 26

Pro suae

vocationis saeculari natura eatenus laici referunt Verbi incarnati mysterium

quatenus id totius mundi Alpha et Omega exsistit, fundamentum et regula

virtutis omnium rerum creatarum. Christi vicissim capitis pastorisque imagines

vivae sunt ministri sacri, qui suum populum hoc tempore illius « iam

et nondum » regit, praestolantes eius cum gloria reditum. Concreditur conse­

cratae vitae officium indicandi Filium Dei hominem factum sicut eschatologi-

26

CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!