09.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 57

rum quatenus baptizatorum et confirmatorum propria est, secundum doc­

trinam Adhortationis Apostolicae Postsynodalis Christifideles laici 170 et Lit­

terarum Encyclicarum Redemptoris missio} 11 Hi ergo per apta Instituta vel

Scholas biblicae et pastoralis formationis ad hoc expediantur. Simili ratione

christiani qui auctoritatem exercent accurate edoceantur ad politicum,

oeconomicum et sociale munus per validam institutionem de sociali Eccle­

siae doctrina, ut Evangelium fideliter testificentur in sua quisque laboris sede. 172

91. «Catechistarum munus in Africa magni ponderis fuit et esse pergit

sive in condenda sive in dilatanda Ecclesia. Synodus monet ut catechistae

non tantum initiali institutione augeantur [...], sed etiam in posterum doc­

trinali instruantur formatione ac morali spiritalique auxilio sustententur ». m

Tam Episcopi quam presbyteri causam ex animo suscipiant catechistarum,

contendentes ut dignis vivendi operandique condicionibus illi fruantur, un­

de recte munus suum exsequi valeant. Eorum opera a christiana communi­

tate agnoscatur et honoretur.

92. Synodus appellationem fecit apertam ut singulae christianae familiae

fiant « praeeminens evangelicae testificationis locus », 174

stica », 175

quens 177

communitas credens et evangelizans, 176

atque propensa ad homini liberaliter inserviendum. 178

vera « ecclesia dome­

communitas cum Deo collo­

« Parentes in

sinu familiae, verbo vitaeque exemplo, primi sint oportet qui fidem filios

doceant ». 179

« Hac in sede eminentiore modo exercetur baptismale sacerdotium

patris, matris, filiorum, omnium familiae membrorum "per Sacramentorum

participationem, per orationem et gratiarum actiones, per testificationem

170

Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Adhort. Ap. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris

1988), 45-56: AAS 81 (1989), 481-506.

171

Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Encycl. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), 71-74:

AAS 83 (1991), 318-322.

172 c f r Propositio 12.

173

174

175

176

Propositio 13.

Propositio 14.

CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.

Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Adhort. Ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 52:

AAS 74 (1982), 144-145.

177

Cfr ibid., 55, l.m., 147-148.

178

Cfr ibid., 62, l.m., 155.

179

Catholicae Ecclesiae Catechismus, 1656, qui memorat CONC. OECUM. VAT. II, Const.

dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!