09.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Congregatio pro Episcopis 605

ter! autem sacerdotes, clerici seminariique tirones circumscriptioni illi incardinati

maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.

Quamobrem documenta et acta praefatarum regionum clericos, fideles

ac bona temporalia respicientia a Curiis ecclesiasticarum circumscriptionum

de quibus seiuncta sunt ad Curias illarum quibus noviter sunt adnexa

transmittantur. Ad haec perficienda Congregatio pro Episcopis deputat

memoratum Exc.mum Apostolicum Nuntium vel, ipso a sede absente,

negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem, necessarias et opportunas

eisdem tribuens facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,

quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad

eamdem Congregationem, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus

peractae exsecutionis remittendi.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Episcopis, die 12 mensis

Februarii anno 1996.

L. & S.

In Congr. pro Episcopis tab., n. 1077J96

PROVISIO ECCLESIARUM

SB BERNARDINUS card. GANTIN, Praef.

EB G. MEJÌA, a Secretis

die 30 Aprilis 1996. — Metropolitanae Ecclesiae Portlandensi in Oregon

Exc.mum P.D. Franciscum Eugenium George, O.M.I., hactenus Episcopum

Yakimensem.

die 2 Maii. — Titulari episcopali Ecclesiae Castellanae R.D. Ioannem Danzi,

e clero dioecesis Luganensis, Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis

Vaticanae a Secretis necnon Vaticanae Civitatis Praefecturae Secretarium Generalem.

die 4 Maii. — Metropolitanae Ecclesiae Kaunensi Exc.mum P.D. Sigitas

Tamkevicius, hactenus Episcopum titularem Turudensem et Auxiliarem

eiusdem archidioecesis.

die 7 Maii. — Metropolitanae Ecclesiae Tolosanae Archiepiscopum Coadiutorem,

Exc.mum P.D. Aemilium Marcus, hactenus Episcopum Nannetensem.

die 10 Maii. — Cathedrali Ecclesiae Sanctae Annae Pocatierensi,

Exc.mum P.D. Clementem Fecteau, hactenus Episcopum titularem Talaptulensem

et Auxiliarem archidioecesis Quebecensis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!