09.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

532 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

mus. A Silcharina dioecesi distrahimus territorium regionis civilis « Tripura »

nuncupati; ex eoque novam condimus dioecesim Agartalanam, quam metropolitanae

Ecclesiae Shillongensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni

Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi

sedem ponimus in urbe « Agartala » atque ibidem exstans templum, Deo in

honorem Sanctae Mariae, Reginae Pacis, dicatum, cathedralem pro tempore

iubemus haberi. Cetera autem secundum canonicas leges temperentur. Haec

omnia ad effectum adducet Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus

titulo Sestensis et in memorata Natione Apostolicus Pronuntius, qui, re acta,

curabit documenta exaranda ac sinceris exemplis ad memoratam Congregationem

cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et

in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus

haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Ianuarii,

anno Domini millesimo nongentesimo nonagésimo sexto, Pontificatus Nostri

duodevicesimo.

£8 ANGELUS card. SODANO IOSEPHUS card. TOMKO

Secretarius Status Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Loco ffl Plumbi

In Secret. Status tab., n. 388.155

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.

Venerabili Dei Servo Alberto Hurtado Cruchaga Beatorum honores decernuntur.

IOANNES PAULUS PP II

Ad perpetuam rei memoriam. — Iesus, postquam Nazarethanum oppidum

petiverat et Synagogam ingressus erat, surrexit, Isaiae locum lecturus,

ubi scribebatur: « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare

pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum,

dimittere contractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum

» (Lc 4, 18-19).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!