26.12.2012 Views

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Capsa 17

quolibet mense a quibuscumque per ministros suos exigenda etc. declarando tale aedictum

nullius roboris utpote in aliena iurisdictione intimatum.

Cartaceo, carte 2. In italiano.

95. Anno 1669, 6 ianuarii, Tridenti. - Ioseph Victorius de Albertis canonicus tridentinus

informat electum episcopum tridentinum quod adventus comitis Nicolai Lodroni ex Oeniponto

Tridentum ad assistendum commissioni baronis Firmian, suspicionem quam propter discessum

praepositi Podae consilium oenipontanum conceperat, omnino sustulerit et facies mutata

videatur in melius eo vel maxime quia dictus comes auctoritatem habet partes componendi.

Unde dominum episcopum bono esse animo hortatur quia controversiae quamprimum ut sperat

terminabuntur.

Cartaceo, carte 2. In italiano.

96. Anno 1669, 4 augusti, Viennae. - Carolus Gervasius Alberti canonicos tridentinos

certiores facit quod non cessat diu noctuque laborare pro obtinenda conferentia in materia

possessionis dandae domino episcopo, sed adhuc obtinere non potuit; quod dominus nuntius cui

rem commendavit, desideret adventum domini episcopi Viennam ut praesentia sua intentum

facilius obtineat, sed cum talis adventus foret domino episcopo nimis incomodus ratione

expensarum, eum excusavit. Sperat quod ad informationem datam uni ex consiliariis caesaris

qui causam penetravit et in favorem suum pertraxit, bonum exitum sortietur eo vel maxime quia

dictus commissarius imperatoris aliorumque ministrorum gratiam possidet sine quo caesar nihil

molitur.

Cartaceo, carte 2. In italiano.

97. Anno 1669, prima novembris, Tridenti. - Decanus et canonici tridentini scribunt electo

domino episcopo tridentino quod cum Tridentum pervenerit dominus praepositus Poda eo

tempore quo ex Vienna consiliarius Alberti scribit, eundem dominum episcopum certiorem

reddunt circa traditionem clavium et apprehensionem possessionis episcopatus et responsionem

quam dicto consiliario dederunt.

Cartaceo, carte 2. In italiano.

98. Anno 1669, 2 novembris, Tridenti. - Decanus et canonici tridentini scribunt domino

electo episcopo tridentino quod considerata et consultata in consilio relatione consiliarii Alberti

deliberarunt pro aliquo tempore adhuc suspendendam esse possessionem episcopatus ne

praeiuditium inferatur iuribus episcopatus et interim impedire ac avertere praetensa praeiuditia,

cum minus malum sit suspendere possessionem quam damnosam compositionem admittere.

Neque ministri caesarei dolendi occasionem habere possunt petendo deputationem

commissariorum pro renovatione compactatarum nulla facta mentione possessionis ab ipsis

habendi, cum etiam ab episcopo Harrach ita factum fuit ut ex epistolis apparet.

Cartaceo, carte 1. In italiano.

99. Anno 1669, 2 novembris, Tridenti. - Decanus et capitulum tridentinum congratulantur

cum domino episcopo tridentino de bullis Roma acceptis super confirmatione eiusdem. Unde

Archivio di Stato di Trento

397

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!