26.12.2012 Views

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

ARCHIVI PRINCIPATUS TRIDENTINI REGESTA

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Capsa 56

misit cum processu electionis et pro confirmatione, cui electioni nulla oppositio fieri potuit nec

pro parte validitatis electionis, ne pro parte electi, qui ab Urbano VIII indultum habebat

pluralitatis episcopatuum. Hoc non obstante confirmationem obtinere non potuit, quia

praetendebat romana curia ad forum suum controversias temporales quae de caetero ad

imperium offeruntur, deducere quod praeiudicium inferret iuribus imperii, unde inito consilio in

aula imperiali resolutum fuit quod pro manutentione iurium imperialium Germaniae,

temporalitatis administratio quae ad imperium spectat, electo concederetur usque ad romanam

confirmationem. Interim aliquem incuteret et renuntiando episcopatum capitulo, tacite

revocaretur possessio supposita illegitima elapsae administrationis, vel ut posset sperare

aliquem concurrentem ad episcopatum tridentinum consequi per electionem capitularem, posito

quod pontifex permittat renunciationem serenissimi electi in manibus capituli et sic gratiae

romanae effundantur in favorem novi concurrentis et in praeiudicium cardinalis de Harrac

capitulo propositi ab imperatore et a ipso domino electo pro futura electione. Etiamsi romana

curia non mutet intentionem res tamen ita disponentur ut effectum suum sortiatur maiestas

caesarea et ipse dominus serenissimus electus in favorem cardinalis de Harrac. Eruitur etiam

quod indignatio pontificis ex eo provenerit quod cum imperator administrationem temporalitatis

indulserit novo electo, cardinalis Caraffa nuntius Viennae insteterit pro revocatione, adducens

quod 15 dierum termino Roma expectabat favorabilem resolutionem pro confirmatione; unde

statim rescriptum fuit ab aulico consilio oenipontano quod si res ad effectum nondum sit

deducta, iterum per 15 dies expectetur, sed ad adventum litterarum, iam indultum executum

fuerat, neque 15 diebus elapsis, nec post ex romana curia alia confirmatio visa fuit, unde cum

talis epistola contineret merum consilium et non fuerit revocatio, legitime ad possessionem adiit

episcopus utpote sibi datam a caesare, cui ius temporalitatis episcoptuum Germaniae competit.

Cartaceo, carte 4.

134. Anno 1668, die 16 ianuarii. - Cum dominus episcopus brixinensis Sigismundus

Alphonsus fuerit electus in episcopum tridentinum, capitulum brixinense petit sibi communicari

dispensationem a domino episcopo praestiti iuramenti obtentam, ut inde possit deliberare; alias

solemniter protestatur cum iuxta iuratas capitulationes non potuerit consentire in dictam

electionem.

Cartaceo, carte 2. Copia coeva.

135. Cum anno 1665, die 31 iulii a capitulo tridentino postulatus fuisset ad episcopatum

ecclesiae tridentinae, vacantis per liberam renuntiationem serenissimi Sigismundi Francisci

archiducis, eminentissimus cardinalis ab Harrach et per suum procuratorem dominum

praepositum Liduinum Piccolomini in possessionem fuisset inductus anno 1666, die 9 iulii, a

dominis commissariis tyrolensibus Ioanne Dominico et Gaudentio Fortunato comitibus a

Wolchenstain fuit accusatum capitulum coram caesarea maiestate etc. Tyrolis comite quod

ipsius iura laesisset et diminuere tentasset; 2. quod in possessionem temporalitatis actualiter

contradixisset; 3. Ea de causa clavium exhibitionem negasset; 4. Civitatis capitaneo

praecedentiam subtraxisset; 5. renovationem compactationum ad caesaream maiestatem et non

ad comitem Tyrolis trahere conatum fuisset; 6. Mandatum procuratorium neoelecti etsi mutilum

recepisset; 7. Super Bullis pontificiis debito modo non iurasset; 8. Capitaneatuum munera pro

consanguineis suis praetendisset; 9. Commissarios ipsos nimis vulgariter excepisset.

Quibus omnibus respondet capitulum et caesaream maiestatem male informatam rectius et

sanius informat. Praecipue vero quoad punctum traditionis clavium, qua de re legalis hic

adnectitur scriptura ad comprobandum quod per clavium traditionem non debeat tridentinus

episcopus recipere possessionem a comite Tyrolis vel ab eius commissariis, cum vel a capitulo

Archivio di Stato di Trento

891

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!