26.04.2013 Views

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

8 FAMILIARIUM EPISTOLARUM

lianumque ubique ingenium redolentia. Sciebam equidem

quam tibi tuoque genio impossibile futurum essct, a rebus

Poeticis avocare animum, & furores illos cadius instinctos,

sacrumque & aethereum ignem intimo pectore eluere, cum tua

5 (quod de seipso Claudianus) Totum Spirent Prœcordia

Phcebum. Itaque si tua tibi ipse promissa fefelleris, laudo hie

tuam (quod ais) inconstantiam, laudo, siqua est, improbitatem;

me autem tarn praeclari Poematis arbitrum a te factum

esse, non minus glorior, & honori mihi duco, quam si certantes

10 ipsi Dii Musici ad meum venissent judicium; quod Tmolo

Lydii montis Deo populari olim contigisse fabulantur. Nescio

sane an Henrico Nassovio plus gratuler de urbe capta, an

de tuis Carminibus: nihil enim existimo victoriam hanc peperisse

Poematio hoc tuo illustrius, aut Qelebrius. Te vero, cum

15 prosperos sociorum successus tarn sonora triumphalique tuba

canere audiamus, quantum vatem sperabimus, si forte res

nostrae demum feliciores tuas Musas poscant Gratulatrices.

Vale Vir Erudite, summasque à me tibi gratias Carminum

tuorum nomine haberi scias.

20 Londino, Maii 20.1628.

Eidem.

3. PRIORI illâ Epistola mea non tarn rescripsi tibi, quam

rescribendi vices deprecatus sum, alteram itaque brevi secu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!