26.04.2013 Views

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

12 FAMILIARIUM EPISTOLARUM

fraudarit absentia, qui nunquam à te discessi sine manifests

Literaram accessione, & plane quasi ad Emporium

quoddam Eruditionis profectus. Sane apud nos, quod sciam,

vix unus atque alter est, qui non Philologiae, pariter & Phi-

5 losophiae, prope rudis & profanus, ad Theologiam devolet

implumis; earn quoque leviter admodum attingere contentus,

quantum forte sufficiat conciunculae quoquo modo conglutinandae,

& tanquam tritis aliunde pannis consuendae:

adeo ut verendum sit ne sensim ingruat in Clerum nostrum

10 sacerdotalis ilia superioris saeculi Ignorantia. Atque ego profecto

cum nullos fere studiorum consortes hie reperiam,

Londinum rectà respicerem, nisi per justitium hoc aestivum

in otium alte Literarium recedere cogitarem, & quasi Claustris

Musarum delitescere. Quod cum jam tu indies facias,

15 nefas esse propemodum existimo diutius in praesentia tibi

interstrepere. Vale.

Cantabrigia, July 2.1628.

Thomœ Junio.

4. INSPECTIS Literis tuis (Preceptor optime) unicum hoc

mihi supervacaneum occurrebat, quod tardae scriptionis ex-

20 cusationem attuleris; tametsi enim Literis tuis nihil mihi

queat optabilius accidere, qui possim tamen, aut debeam

sperare, otii tibi tantum i rebus seriis, & sanctioribus esse, ut

mihi semper respondere vacet; praesertim cum illud humanitatis

omnino sit, officii minime. Te vero oblitum esse mei

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!