26.04.2013 Views

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

John Milton - OUDL Home

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

28 FAMILIARIUM EPISTOLARUM [EPIST. 7

cogitem, in hospitium Juridicoram aliquod immigrare,

sicubi amoena & umbrosa ambulatio est, quod & inter ali

quot sodales, commodior illic habitatio, si domi manere, &

quocunque libitum erit excurrere;

5 ubi nunc sum, ut nosti, obscure, & anguste sum; de studiis

etiam nostris fies certior. Graecorum res continuatâ lectione

deduximus usquequo illi Græci esse sunt desiti: Italorum in

obscura re diu versati sumus sub Longobardis, & Francis, &

Germanis, ad illud tempus quo illis ab Rodolpho Germaniae

10 Rege concessa libertas est; exinde quid quæque Civitas suo

Marte gesserit, separatim legere praestabit. Tu vero quid?

quousque rebus domesticis filius-familias imminebis urbanarum

sodalitatum oblitus ? quod, nisi bellum hoc novercale,

vel Dacico, vel Sarmatico infestius sit, debebis profecto ma-

15 turare, ut ad nos saltern in hyberna concedas. Interim, quod

sine tua molestia fiat, Justinianum mihi Venetorum Historicum

rogo mittas; ego mea fide aut in adventum tuum probe

asservatum curabo; aut, si mavis, haud ita multo post ad te

remissum. Vale.

Londino, Septemb. 23, 1637.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!