10 - Vaticano
10 - Vaticano
10 - Vaticano
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Congregatio de Causis Sanctorum 657

quae interdum Institutum Sororum Capuccinarum a Matre Divini Pastoris

ingressa erat, cum usum oculorum vitreorum ferre non posset, ad divinum

auxilium devote confugit, per intercessionem Servi Dei et Fundatoris Instituti

sui impetrans, ut e tanto molesto labore eriperetur. Novendiali supplicatione

perfecta, mane diei 7 mensis Augusti anno 1995, dum humilibus

domesticis negotiis vacabat, se ab omni luminum incommodo sanatam percepit.

Insequentes perscrutationes, omnium recentissimorum evolutorumque

instrumentorum ope patratae, confimaverunt plenam recuperationem omnis

visionis facultatis et iuvenis aegrotae perfectam sanationem.

Clarissime patuit congruentia temporis, sicut et nexus inter invocationem

Venerabilis Servi Dei et sanationem Sororis Helgae Rincón Prieto, quae nunc

optima valetudine gaudet et normales exinde vitae consuetudines gerere

potest.

De hac mira habita sanatione apud Curiam Archiepiscopalem Barcinonensem

a die 21 mensis Iunii et ad diem 3 mensis Novembris anno 2006,

necnon apud Curiam Archiepiscopalem Bogotensem inter dies 3 et 5 mensis

Augusti eiusdem anni, Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et

vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum Decreto diei 27 mensis

Aprilis anno 2007 probatae sunt.

Dicasterii Medicorum Collegium in Sessione diei 26 mensis Martii anno

2009 una voce ac sententia sanationem rapidam, completam, duraturam et

inexplicabilem secundum hodiernam scientiam medicam fuisse affirmavit.

Die 16 mensis Iunii eiusdem anni, Congressus Peculiaris Consultorum

Theologorum prospero cum exitu factus est, cuius sententiam Sessio Ordinaria

Patrum Cardinalium et Episcoporum, die 27 mensis Octobris anno 2009

habita, Ponente Causae Excellentissimo Domino Petro Iacobo De Niccolò,

Archiepiscopo tit. Martanaënsi Tudertinorum, confirmavit.

Et in utroque coetu sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum,

posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum

prolatum est.

Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Benedicto XVI

per subscriptum Archiepiscopum Praefectum accurata relatione, Sanctitas

Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens,

hodierno die declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem

Venerabilis Servi Dei Iosephi Tous y Soler, Presbyteri ex Ordine Fratrum

Minorum Capuccinorum et Fundatoris Sororum Capuccinarum a Matre Divini