07.06.2021 Views

Animus Classics Journal: Vol. 1, Issue 1

Animus is the undergraduate Classics journal from the University of Chicago. This is the first edition of Animus, published in Spring 2021.

Animus is the undergraduate Classics journal from the University of Chicago. This is the first edition of Animus, published in Spring 2021.

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

64

ANIMUS VOL. 1

Latin text

NB: The bold face indicates words/phrases used in the essay, and the red

highlighting indicates

instances of ‘re’ (discussed in the essay).

Echo’s backstory and pursuit of Narcissus (3.354-399):

Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos

vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, 355

nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum

garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,

reddere de multis ut verba novissima posset.

Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 360

cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,

illa deam longo prudens sermone tenebat,

dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit

“huius” ait “linguae, qua sum delusa, potestas

parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”: 365

reque minas firmat. Tantum haec in fine loquendi

ingeminat voces auditaque verba reportat.

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem

vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,

quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, 370

non aliter, quam cum summis circumlita taedis

admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.

O quotiens voluit blandis accedere dictis

et molles adhibere preces: natura repugnat

nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est 375

exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.

Forte puer comitum seductus ab agmine fido,

dixerat “ecquis adest?” et “adest!” responderat Echo.

Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,

voce “veni!” magna clamat: vocat illa vocantem. 380

Respicit et rursus nullo veniente “quid” inquit

“me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit.

Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,

“huc coeamus!” ait: nullique libentius umquam

responsura sono “coeamus” rettulit Echo, 385

et verbis favet ipsa suis egressaque silva

ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.

Ille fugit fugiensque “manus complexibus aufer:

ante” ait “emoriar, quam sit tibi copia nostri.”

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!