11.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

10 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeQuae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum rata essevolumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxixmensis Octobris anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.Loco ES SigilliIn Secret. Status tab., n. 398.491ÊB ANGELUS card. SODANOSecretarius StatusIIVenerabili Servo Dei Danieli Comboni Beatorum honores decernuntur.IOANNES PAULUS PP. IIAd perpetuam rei memoriam. — « Euntes in mundum universum praedicateevangelium omni creaturae... Illi autem profecti praedicaverunt ubique» (Me 16, 15.20).Apostolorum vestigia premens Venerabilis Servus Dei Daniel Combonimandato Domini Iesu fideliter obtemperavit et, pastorali caritate perfusus,omnia reliquit et vitam impendit in Evangelium Afris gentibus tradendum,quas magis quam seipsum dilexit, quibus summa cum largitate immaniatamen incommoda perferens inserviit, quasque praedicatione Verbi Dei etsuo virtutum testimonio sapienter excoluit. Hic intrepidus missionarius, quiapostolico studio et iugi fidelitate erga Christum et Ecclesiam eminuit, inpago vulgo Limone sul Garda, ex dioecesi Brixiensi, die xv mensis Martiianno MDCCCXXXI natus est a parentibus Aloisio Comboni et Dominica Pace,qui, etsi pauperes terrenis opibus, religione tamen divites erant, quam vicissimfilio tradiderunt. Veronae in Institutum Servi Dei Nicolai Mazza est ingressus,ubi validam recepit institutionem et pro missionibus eo accensusest amore ut septemdecim annos natus iure iurando promiserit se totam vitamevangelizationi Mediae Africae, quae olim Nigritia appellabatur, esseconsecraturum. Apud Seminarium dioecesanum frugifere et assidue studiaexplevit et die xxxi mensis Decembris anno MDCCCLIV presbyteratus ordineest decoratus. Firmam servans promissionem, obtinuit ut Media Africa suaespei suique ministerii apostolici ager fieret. Decessor Noster Pius IX Servo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!