11.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 13aegrotos elargitus est, quos eadem adamavit, solata est atque iis amantersolliciteque inservivit, cotidie vitam suam illis tradendo.Caritatis Christi humilis haec testis et munifica, in Italia orta est, in vicoquem Celle vocant in Faventino agro, die vi mensis Iunii anno MDCCCLXI,ex Iacobo Cimatti et Rosa Pasi, qui divitiis quidem carebant sed fideabundabant, quam filiis transmiserunt, inter quos Venerabilis Dei Servusannumeratur Vincentius Cimatti Societatis S. Francisci Salesii. Nomen eiindiderunt Sanctae, sacro fonte aspersae, quod a pueritia spectabili devotaquevita honestavit. Cum aetas concederet, paroeciale opus incohavit, christianampuellarum institutionem perite studioseque curando. Aliquantumexpectavit, ante quam se Domino dedicaret. Matri namque assidere debebat,iam viduae ac sine adiumento. At Providentia, quae humiles pauperesquerespicit, effecit ut anno MDCCCLXXXIX Dei Serva Congregationem Sororuma Misericordia pro Infirmis ingrederetur. Romae tempus probationis etnovitiatum explevit atque vota temporalia anno MDCCCXCI nuncupavit, cumnomen Sororis Mariae Raphaelae sibi imposuisset. In Valetudinariis Alatrinoet Frusinatensi pharmacopolae adiutricem operam egit; anno MCMV perpetuavota nuncupavit. Egregie posthac antistitae munus sustinuit religiosaefamiliae Frusinatensis et Alatrinae. Ubique erga vocationem missionemqueabsoluta fidelitate eminuit, Regulam servando et in Deum dilectionem,precationem, sacrificium, humilitatem et aegrotos colendo, quos magna cumcaritate ac sollicitudine curabat, prae oculis Domini verba usque habens:« Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40). Neque solummodo infirmorum de corpore fuit sollicita, sed eorum bonumpersequens, Dei lumen in eorum animas transfundere contendit, atqueomnibus fuit mater, soror, amica, consiliatrix, usque ad serviendum et solandumamabiliter comiterque parata. Simili modo sorores, medicos, omnesqui pro sanitate opus faciebant ac cunctos qui ad eam decurrebant, amavitet iuvit. Anno MCMXL a munere sese abdicavit antistitae et in familia Alatrinamansit, ubi suarum bonum odorem virtutum effundere perrexit, multumtemporis precationi et eucharisticae adorationi dicando. Altero universalisaeviente bello, tametsi vetula et infirma valetudine, ad sauciatos militescurandos se dicavit atque effecit ne urbs pyrobolis quateretur. Meritisonusta, pientissime, die xxni mensis Iunii anno MCMXLV terrestre suum itercomplevit. Sanctitatis fama, qua vivens fruebatur, post eius mortem perstitit,ideo Episcopus Alatrinus anno MCMLXII beatificationis canonizationisqueCausam incohavit. A iure praescriptis perfectis rebus, die vi mensis Iulii an-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!