11.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 17Datum Romae, Apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxixmensis Septembris anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.& ANGELUS card. SODANOLoco ffi SigilliIn Secret. Status tab., n. 396.516Secretarius StatusVIIImago Nostrae Dominae « de Indejo » quae in ecclesia oppidi v.d. Las Fraguascolitur, pretioso diademate redimitur.IOANNES PAULUS PP. IIAd perpetuam rei memoriam. — « Dominus natus est ex Maria, humanigeneris in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum »(S. Ambrosius, Expositio ev. sec. Lucam, VIII, 23). Idcirco Ecclesia magnacum fiducia invocat intercessionem Immaculatae Virginis Mariae, praecipueut peccatorum veniam apud Filium divinum impetret.Cum igitur Venerabilis Frater Franciscus Pérez González, Episcopus Oxomensis-Sorianus,Litteris die II mensis Iulii datis, communia vota cleri et Christifideliumexcipiens, poposcerit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso diademateredimiri posset gratiosa imago Beatae Virginis Mariae quae sub tituloNostrae Dominae « de Indejo » in ecclesia oppidi v.d. Las Fraguas religiose colitur,Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et DisciplinaSacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, ApostolicaNostra potestate petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imaginiNostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam,firma spe ducti fore ut populus illuc christianus, laetus XIV centenariumdioecesis suae celebrans, per Mariam ad Iesum citius faciliusque adduci possit.Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxmensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.Loco £B SigilliIn Secret. Status tab., n. 396.47468 ANGELUS card. SODANOSecretarius Status

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!