13.07.2015 Views

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

etinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet.Qui igitur diem jam aeternitatis videt, aegre diem suaemortalitatis sustinet. Et notandum quia non ait, Pereatdies in qua conditus: sed, Pereat dies in qua natus sum. Indie quippe justitiae homo est conditus, sed jam intempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cainprimus natus est. Quid est ergo diei nativitatismaledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat,et lumen aeternitatis erumpat.5. Tempus mutabilitatis nostrae aliquando penitusperiturum. Dies qui hic ita optatur perire ut male sit, estapostata spiritus.---Sed quia perire duobus modis diceresolemus (aliter enim perire dicimus, quando aliquidoptamus ut non sit; et aliter perire dicimus, quandooptamus ut male sit), hoc, quod de hoc die subditur,Obscuret <strong>eu</strong>m caligo, et involvatur amaritudine, liquidoostenditur quia dies iste non ita ut non sit, sed ita perireoptatur, ut male sit. Involvi enim amaritudine non potestquod omni modo perditum non est penitus. Hoc autemtempus nostrae mutabilitatis non quandoque itaperiturum, id est, transiturum est, ut male sit; sed utpenitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, quiait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit(Apoc. X, 6). Nam etsi Propheta dicit, Erit tempus eorumin aeternum (Psal. LXXX, 16), quia per momenta tempusdeficit, nomine temporis eorum defectum vocavit,ostendens quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui avisionis intimae consolatione separantur. Quia ergonostrae mortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sedita perit ut non sit; quaerendum est quid sit quod non itaut non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enimanima, s<strong>eu</strong> angelicus spiritus ita immortalis est, ut moripossit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere,sive per vitium, sive per supplicium perdit. Essentialiterautem vivere, neque per vitium, neque per suppliciumamittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omni modosubsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!