13.07.2015 Views

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

discutimus, hoc quod beati Job ore prolatum est, subtiliusindagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibussibi mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bellooccumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: MontesGelboe, nec ros nec pluvia veniat super vos, neque sintagri primitiarum, quia ibi abjectus est clyp<strong>eu</strong>s Saul, quasinon esset unctus oleo (II Reg. I, 21)? Quid est quodJeremias, cum praedicationem suam cerneret audientiumdifficultate praepediri, maledicit dicens: Maledictus virqui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puermasculus (Jerem. XX, 15)? Quid ergo montes Gelboe, Saulmoriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluviacaderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiaesermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus,per Saul autem unctum et mortuum, mors nostriMediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montessuperba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujusmundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se mortemiscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur,ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et benedicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbaequippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt,quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidiaremanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sanctanamque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentiumfecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit,suscipiet; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugumponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fueritnumerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiaesalvae fient (Isaiae X, 22, sec. LXX; Rom. IX, 27). Possunttamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, utdum fructus exarescente terra non oritur, possessoresterrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsimaledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortemregis suscipere iniquitate sua exigente meruissent. Sedquid est quod a Propheta maledictionis sententiam vir illesuscepit, qui nativitatem illius patri nuntiavit? Hocnimirum tanto intrinsecus majori mysterio plenum est,5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!