13.07.2015 Views

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7). Etquia is quem salutis unda non diluit, originalis culpaesupplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritasperhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua etSpiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III, 5).Quid est ergo quod in vulva se mortuum fuisse desiderat,et potuisse se quiescere ejusdem mortis beneficiis sperat,dum constet quod nequaquam <strong>eu</strong>m requies vitaesusciperet, si a reatu illum originalis culpae nequaquamdivinae cognitionis sacramenta liberassent? Qui adhuccum quibus quiescere potuisset, adjungit dicens: Cumregibus et consulibus terrae, qui aedificant sibisolitudines. Quis ignoret quod reges terrae ac consuleseo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentiumcuneis constipantur? Vel quam difficile hi ad requiemtendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibusastringuntur? Scriptura attestante, quae ait: Judiciumdurissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Unde inEvangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multumquaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Qui adhuc quos in eademrequie socios habuisset, insinuat dicens: Aut cumprincipibus, qui possident aurum, et replent domos suasargento. Rarum valde est ut qui aurum possident, adrequiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat:Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnumcoelorum (Matth. XIX, 24). Nam qui hic multiplicandisdivitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quodtamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divinomiraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit,hoc impossibile est, apud D<strong>eu</strong>m autem possibilia omniasunt. Quia igitur verba haec in superficie a rationediscordant, ipsa jam littera indicat, quod in eis sanctus virjuxta litteram nihil dicat.CAPUT IVNec David nec Jeremiae imprecationes ad litteramaccipiendae.---Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!