13.07.2015 Views

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 02 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

30IBID.---Occupet <strong>eu</strong>m caligo.32. Mentis poenitentis salubris caligo.---Quia enim incaligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentisnostrae confusio, caligo nominatur. Nam sicut caligonebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatiscogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdamdicitur: Est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Cumenim ad mentem male gesta poenitendo reducimus, gravimox moerore confundimur, perstrepit in animo turbacogitationum, moeror conterit, anxietas devastat, inaerumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginisobscuratur. Haec namque caligo confusionis eorummentem salubriter oppresserat; quibus Paulus dicebat:Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nuncerubescitis (Rom. VI, 21)? Hunc ergo peccati diem caligooccupet, id est, blandimentum nequitiae afflictiopoenitentiae digno moerore perturbet. Unde et aptesubjungitur:CAPUT XVIIIIBID.---Involvatur amaritudine.33. Salubris moeror de prava delectatione.---Diesenim amaritudine involvitur, cum ad cognitionem mentered<strong>eu</strong>nte, peccati blandimenta cruciatus poenitentiaesequuntur. Diem amaritudine involvimus, cum pravaedelectationis gaudium, quae supplicia sequanturaspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Quiaenim hoc quod involvitur, ex latere omnis partis operitur,involvi dies amaritudine optatur, quatenus quae malaincorrectis imminent, ex omni parte quisque conspiciat, etvoluptatis suae lasciviam tristitiae lamentis tergat.34. Quanto major esse debeat de consensu adculpam.---Sed si diem, quam peccati delectationem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!