03.12.2012 Views

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Imp. Constantinus a. ad Ablabium praefectum praetorio.

Satis mirati sumus gravitatem tuam, quae plena iustitiae ac probae religionis est, clementiam

nostram sciscitari voluisse, quid de sententiis episcoporum vel ante moderatio nostra censuerit

vel nunc servari cupiamus, Ablabi, parens karissime atque amantissime.

Itaque quia a nobis instrui voluisti, olim promulgatae legis ordinem salubri rursus imperio

propagamus.

Sanximus namque, sicut edicti nostri forma declarat, sententias episcoporum quolibet genere

latas sine aliqua aetatis discretione inviolatas semper incorruptasque servari; scilicet ut pro

sanctis semper ac venerabilibus habeantur, quidquid episcoporum fuerit sententia terminatum.

Sive itaque inter minores sive inter maiores ab episcopis fuerit iudicatum, apud vos, qui

iudiciorum summam tenetis, et apud ceteros omnes iudices ad exsecutionem volumus pertinere.

Quicumque itaque litem habens, sive possessor sive petitor vel inter initia litis vel decursis

temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam coeperit promi sententia,

iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars

refragatur, ad episcopum personae litigantium dirigantur.

Multa enim, quae in iudicio captiosa praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et

publicat sacrosanctae religionis auctoritas.

Omnes itaque causae, quae vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis

terminatae perpetuo stabilitatis iure firmentur, nec liceat ulterius retractari negotium, quod

episcoporum sententia deciderit.

Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnis iudex indubitanter accipiat nec alius

audiatur testis, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum.

Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine

conscientia mentis illibatae protulerit.

Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium

semina comprimentes, ut miseri homines longis ac paene perpetuis actionum laqueis implicati ab

improbis petitionibus vel a cupiditate praepostera maturo fine discedant.

Quidquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat et iam hac sumus lege

complexi, gravitatem tuam et ceteros pro utilitate omnium latum in perpetuum observare

convenit.

Data III nonas Maias Constantinopoli Dalmatio et Zenofilo conss.

333 Constantinus (1) Coleman-Norton no.67

Mansi 1758f, v.2 (305-346) cols.930-939; Migne 1844f, v.8 cols.509-518.

Constantinus Augustus Ario et Arianis.

Malus interpres, revera effigies quaedam et imago diaboli est. Ut enim illum periti artifices ad

omnem deceptionis dolum effingunt velut pulchritudinis formaeque decus affingentes illi, natura

sua plane turpissimo, ut miseros mortales perdat, errorem iis obiiciens, eodem plane modo, ut

opinor, facit, cui illud solum studio dignum videtur, ut noxia impudentiae et audaciae suae

pharmaca profusius omnibus obiiciat. Etenim novam, nec post homines natos unquam visam,

infidelitatis fidem inducit. Quamobrem nec a veritate abhorrere illud videtur iampridem divina

oratione explicatum, quod ad malum sunt sapientes.

Quid enim quispiam dixerit illum consilii capiendi gratiam perdidisse; qui non amplius

sublevationis auxilium ullum invenire expetit? Quorsum igitur, Christe Christe, domine domine?

quorsum nos quotidie praedones vulnerant? Stat ex adverso dura quaedam et violenta audacia,

fremit frendetque dentibus infamia deformis, et innumeris sauciata criminibus. Ipsa certe in lege

et promulgatione nominis tui velut quibusdam procellis et malorum fluctibus disiecta, effundit

perniciosa verba, eaque scribens in lucem edit, quae numquam tu, qui cum aeterno patre tui

ipsius fonte una existis, in cognitione tui definivisti. Cogit omnino et convenit graves et iniquas

impietates, nunc quidem linguas crispans, nunc vero iterum miserorum studiis elata, quos ipsa

praesentes prae securitate decipit simul et corrumpit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!