03.12.2012 Views

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

grave, durum et omnino difficile subire cogeris, ex quo omnium fides et pietas iudicabitur: tu

vero ad extremum exitium devergis; vos enim coelestium florum receptaculum convellere ausi

estis, et morsu discerpere, atque adeo ferreis polluistis dentibus. Quid igitur callide veterator, ubi

locorum esse fateris? Illic scilicet: habeo enim litteras, quas ad me furoris tui calamo scripsisti,

in quibus ais omnem Libyae populum conspirare tecum ad salutem. Si vero negaveris haec ita se

habere, deum testor, me vetustissimum Erythraeae exemplar Graece scriptum habere, quod

Alexandriam mittam, ut quam citissime pereas.

Anne tu sine peccato furcifer? anne manifeste periisti miser, tanto malo circumseptus? Novimus

quid moliaris: quae cura, quis metus te perturbet, non nos latet, infelix et calamitose. O mentis

tuae stuporem, qui morbum et inopiam animae tuae non reprimis, impie; qui veritatem variis

confodis sermonibus: et cum talis sis, nos vituperare non vereris, et nunc redarguens, ut tibi

videtur, nunc vero commonens tanquam fide et doctrina praestantior, a quo scilicet miseri

auxilium sibi suppeditari cupiunt: tametsi neque congredi cum tali oportet, neque omnino illum

compellare, nisi quis in subdolis huius verbis recte vivendi spem et in versibus reconditam esse

putet. Sed non est hoc verum: longe sane abest, o imprudentiam vestram, qui cum isto vos

commiscetis. Quis igitur furor vos huius acerbam linguam et aspectum tolerare coegit?

Esto, sed iam ad te sermonem converto, o hominem animo imprudentem, lingua volubilem,

mente infidelem: da mihi disputationis non amplum dico et latum campum, sed circulo recte

circumscriptum: neque putrem, sed natura firmum solidumque, o impie et pessime et

dissimulator; cogor enim ista dicere, imo vero laqueum tibi iniiciam, et disputatione impeditum

in medium te adducam, ut omnis populus improbitatem tuam videat. Sed ad rem ipsam

progrediar.

Lotae utique sunt manus: pergamus precibus invocare deum, aut potius contineamus nos

parumper. Dic mihi, calidissime, quem deum in auxilium tuum implorabis? Sed continere me

nequeo. O tu omnium auctor, domine, o singularis virtutis pater, propter hunc impium ecclesia

probra, dolores, imo vero vulnera et moerores patitur. Arius tibi locum iam adaptat, idque

admodum praeclare, in quo, ut puto, constituens sibi ipsi synodum, quae filium tuum Christum

illum ex te genitum, illum nostri auxilii ducem, adoptionis lege arroget ac teneat. Audi, obsecro,

mirandam fidem. Te, domine, loco moveri existimat, te definitae sedis terminis circumscribere

audet. Ubi enim tu non praesens es? aut ubi operationem tuam atque efficaciam ex legibus tuis

omnia pervadentibus non sentiunt omnes? Omnia enim ipse contines, et extra te nec locum nec

aliud quidquam cogitare fas est. Sic potentia tua cum operatione infinita est. Tu autem deus

exaudi: at vos populi advertite mentem.

Hic enim est impudens et nequam, qui ad extremam improbitatem et iniquitatem progressus,

pietatem simulat. Apage, inquit, nolo deum iniuriis obnoxium videri, ac ob id suppono et fingo

mirabilia sane fide, quod deus cum novellam et nuper creatam Christi substantiam faceret,

auxilium sibi ipsi praeparavit, ut mihi quidem videtur. Quod enim, inquit ab ipso abstuleris, id

minus.

Tibi igitur haec fides est, o lues et pernicies? Tu ex hypothesi figmentum sumis eum, qui

gentium figmenta condemnavit? Tu adscititium eum vocas et velut officiorum ministrum, qui

sine cogitatione et ratiocinatione, eo quod semper una cum patris aeternitate existat, omnia

perfecit? Adapta iam si audes, adapta inquam, deo, quod praecaveat, et metuat, et speret

eventurum; quod cogitet, et ratiocinetur, et quod considerans sententiam suam dicat, et verba

formet; quod delectetur, rideat, doleat. Quid igitur ais miserorum omnium miserrime? O virum

malitiae plane peritum, intellige si potes, quod in tua ipsius versutia consumeris improbus.

Christus, inquit, propter nos passus est. At ego iam dixi quod sub forma corporis missus est.

Sane, inquit: sed metuendum ne aliqua in re imminuere illum videamur. O ferarum interpres,

anne insanis, dum ista dicis, et aperte furis? Ecce enim mundus ipse forma est sive figura, et

astra characteres suos ostendunt; et omnino spiritus huius globosi orbis, species quaedam est

eorum quae sunt, et quasi figuratio. Nihilominus deus ubique adest. Ubinam igitur in deo

contumeliae sunt? aut qua in re minuitur deus? O parricida aequitatis. Considera, ex teipso

coniecturam capiens, si peccatum videtur esse, in Christo adesse deum. Ille quidem perspexit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!