03.12.2012 Views

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

opportunitate omnium, vel qui intra Gallias vel qui intra Quinque provincias commorantur, in

qua elegerint urbe constitutam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo,

quid legis sit, iudicetur. Haec enim, quae libris sunt asserenda, et maiorum nostrorum

religiossimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt.

Ceterum id nobis animi et voluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione

summota concordantibus universis sacerdotibus et unanimiter deo servientibus illaesa et

inviolabilis perseveret. Nam noster adventus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta

deprehendit et repperit, ut, nisi nostra provisio atque medicina, quae ex dei summi timore

veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio atque perditio fuisset exorta, ut

vix sananda postea vitia concrevissent.

Ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque

suspicionibus dubiis vel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis

ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia verum

etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus.

Et manu imperatoris: Divinitas te servet per multos annos.

386 Valentinianus (2) - Theodosius (1) - Arcadius Pharr pp.480-481/ Coleman-Norton no.207

Mommsen 1904, pp.913-14 (Constitutiones Sirmondianae, no.8).

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius.

Studiis nostrae serenitatis, quibus etiam praeter consuetudinem statutae adque annuae lenitatis ad

propagandas ex more indulgentias naturali beneficio semper animamur, desideratum bonis

mentibus tempus advenit. Neque enim alias magis talibus beneficiis imperatoriam decet aequare

pietatem, quam cum toto penitus orbe terrarum sacer dies festiva sollemnitate reparatur. Et nos

quidem praeter hanc velut indictam et a maioribus traditam pro religionis observatione

clementiam liberandis paene omnibus, quos legum severitas strinxerit, effusa penitus humanitate

operam sacrae mentis exserimus.

Quin per omne hoc, quod inter venerandos et celebres dies medium fluit tempus, catenis

levamus, exilio solvimus, a metallo abstrahimus, deportationibus liberamus, cum satis constet

nullum prope diem esse, quo non aliquid clemens sanctumque iubeamus, censentes nos etiam

damnum quoddam horarum pati, si qui liberetur nullus occurrerit.

Ex quo apparet properato nos semper arripere istam necessariam exsolvendis, quatenus tamen

iusta humanitas patitur, legibus sanctimoniamque continuamus omnibus temporum metis

voluntariam. Neque enim convenit inter festivas caeremonias et venerabiles sacri temporis ritus

strepere infelicium dissonas voces, trahi ad communem misericordiam horrentibus passis

feraliter crinibus reos, audiri tractos ex imo pectore gemitus, cum utique bene sibimet sacra et

laeta conveniant et non deceat inter serena votorum ac dicatas aeterno numini pias voces aliquid

triste sentire audire conspicere.

Unde notam beneficiis nostris non supprimimus lenitatem, aperimus quin etiam carcerem, vincla

deponimus, impexos tenebrosae pedore custodiae crines decenter amovemus. Eripimus omnes

feralibus poenis praeter eos, quibus pro magnitudine scelerum non decet subveniri. Habeant illa

generalibus excepta indulgentiis crimina suum fatum et competens maiorum scelerum reos exitus

teneat. Nullius nos manibus in absolvendis iniuriam faciemus homicidis; nullius inultos toros

remisso adulteriorum ac talium scelerum supplicio deseremus causam, quae late tenditur,

maiestatis integram reservamus. Non aliquos in astra peccantes, non venenarios aut magos, non

falsae monetae reos absolvendorum felicitati conectimus: si quidem digni non sunt festivae lucis

usura, a quibus graviora commissa sunt, quam prudens solet liberare clementia.

Et ne diutius in hac criminum serie laetior versetur oratio, exceptis solitis notisque criminibus

alios relaxamus, antiochine carissime ac iucundissime.

Quocirca spectabilitas tua nostrae mansuetudinis scita quantocius iubebit impleri, ut velocius

laeta propagentur, adque in communi omnium celebritate suspendi, quicumque meretur absolvi.

Data X kal. Mai. Constantinopoli Honorio nobilissimo puero et Evodio conss.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!