03.12.2012 Views

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

405 Arcadius - Honorius - Theodosius (2) Pharr pp.477-478 / Coleman-Norton no.288

Mommsen 1904, pp.908-09 (Constitutiones Sirmondianae, no.2).

Excerpt in Cod.Theod.16.2.35 (4.Feb.400(405))

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Hadriano praefecto praetorio.

Ut veneratio sacerdotibus debetur innoxiis, ita et poena moderata inquietis adque deiectis.

Quemadmodum enim deo servientes et divini sacerdotii integritate lucentes non solum vitam

suam proprio praestant ornamento, sed etiam subiectae plebis atque oboedientis exemplo, ita hi,

quorum indigniora sunt sub integritatis professione peccata, si exclusi degradatique ab episcopiis

comprobentur, qui resupinos spiritus adversum definita rettulerint, separati ab his urbibus, quas

errore proprio tenuerunt, et sibi debent esse reperti et aliis constituta ablegatione terrori.

Plurimos enim bonos faciunt et veneratio optimorum sacerdotum et notabilis reprehensio

pessimorum. Suggerentibus episcopis didicimus quosdam sacerdotes christianae legis, quorum

delicta coetu episcopali et deprehensa fuerint et eorum sententia vindicata, in sinu earum urbium,

in quibus talia conmissa sunt, permanere et quaerere turbas populi, convocare turbatores quietis,

exsistere tumultus popularis auctores, innocentes se post iudicium dicere, plebem colligere et

velut adhuc episcopos salutari, comitatum sacrum petere, mereri mendaciis oracula et furtiva

rescripta. Sancimus itaque hac lege, ut quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali

loco detrusus et nomine, si aliquid vel contra sententiam vel contra quietem moliri fuerit

deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur exclusus, procul ab ea urbe, quam

indignus infecit, secundum legem divae memoriae Gratiani centum milibus vitam agat. Sit ab

eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus; careat urbe, quam tenuit, segregetur a

plebe, quam mentitus vitae praeceptor infecit. Sit huiusmodi personis tenore huius legis illicitum

sacra nostra adire secreta et impetrare rescripta: omnia abiectis per culpam sacerdotio personis

quae impetrata sunt vel quae impetrata fuerint infecta permaneant: scituris his, quorum

defensione nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis polliceantur suffragium,

qui divinum non videntur meruisse iudicium, [Quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco

detrusus et nomine, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus,

rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam infecit, secundum legem divae

memoriae Gratiani, centum milibus vitam agat. Sit ab eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus,

sitque huius modi personis, tenore huius legis, illicitum, sacra nostra adire secreta et impetrare rescripta; omnibus

abiectis per culpam sacerdotio personis, quae impetrata sunt, infecta permaneant: scituris his, quorum defensione

nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis pollicentur suffragium, qui divinum non videntur

meruisse iudicium.16.2.35] Hadriane parens carissime atque amantissime. Hanc igitur legem sublimis

magnificentia tua cunctas per dioceses sibi creditas publicabit edictis, ut id, quod pro quiete

repertum, pro iudicii episcopalis confirmatione constitutum, pro reprimendis culpis inventum est,

ab omnibus excolatur, a sacerdotibus reservetur.

Data pridie nonas Februarias Ravennae Stilichone II cons.

407 Honorius - Theodosius (2) Pharr pp.482-483 / Coleman-Norton no.301

Mommsen 1904, pp.916-17 (Constitutiones Sirmondianae, no.12).

Excerpts in Cod.Theod.16.5.43 (15Nov.408(407)) & Cod.Theod.16.10.19 (15Nov.408(407))

Impp. Honorius et Theodosius augg. Curtio praefecto praetorii.

Profanos haereticorum spiritus superstitionemque gentilium vel sola quidem religiosorum

virorum sacerdotum dei in observandis sollicitudo criminibus, sedulitas in monendo, auctoritas

in docendo emendare debuerat. Nec nostrarum tamen legum scita cessarunt, quae in dei

omnipotentis cultum poenae etiam terrore proposito reducerent deviantes, ignaros quoque in

ministeria divina formarent. Sed nimirum ipsa vis mali humana pariter ac divina permiscens

deceptos plerosque persuasionibus pravis tam in praesens quam in futurum impellit exitium et

deo simul ac nobis perdit infelicium vitas, quas et hic legibus dedit et illic cogit ferre iudicium.

Compulsi igitur Donatistarum pertinacia, furore gentilium, quae quidem mala desidia iudicum,

coniventia officiorum, ordinum contemptus accendit, necessarium putamus iterare quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!