03.12.2012 Views

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

Latin imperial laws and letters (A.D. 306-565) not included in the ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Epistola secunda Constantii imperatoris ad Athanasium

Et si superioribus litteris significavimus, ut secure ad nostrum comitatum accederes, eo quod

maxime cupiamus te ad tuos remittere, tamen etiam has litteras nunc ad tuam soliditatem

misimus, quibus adhortamur, ut sine omni diffidentia aut metu publica vehicula ascendas, et

properes ad nos, ut, quae concupiscis, assequare.

Mansi 1758f, v.2 (305-346) col.1238; Migne 1844f, v.13 cols.559-560 (Monumenta vetera ad Arianorum

doctrinam pertinentia).

Epistola tertia Constantii imperatoris ad Athanasium.

Cum Edessae commoraremur, praesentibus tuis presbyteris, placuit ut misso ad te presbytero,

festinares ad nostrum comitatum venire: ut ubi nostrum vidisses conspectum, statim

Alexandriam transires. Sed quia plurimum temporis intercessit, ex quo litteris nostris acceptis

non venisti, ideo te nunc denuo admonitum volumus, ut vel nunc saltem quam celerrime ad nos

te conferas, quo tu ita patriae tuae restituaris, et nos tuis frui possimus. Ad pleniorem autem

cognitionem Achitam diaconum ad te misimus, a quo discere licebit et mentis nostrae

voluntatem, et te assequi posse quae votis optas.

Mansi 1758f, v.2 (305-346) col.1242; Migne 1844f, v.13 cols.561-564 (Monumenta vetera ad Arianorum

doctrinam pertinentia)

Epistola quarta eiusdem ad Athanasium.

Victor Constantius Augustus Athanasio salutem.

Votum meum fuisse ut omnia ex sententia fratri meo Constanti procederent, neque vel tuam

conscientiam latet. In quanto autem moerore fuerim, cum didicissem eum a quibusdam impiis

sublatum esse, facile iterum tua prudentia divinaverit. Caeterum quia nonnulli sunt in hoc

luctuoso tempore, qui te terrere satagunt, ideo has litteras tuae firmitudini porrigendas

censuimus, quibus tibi auctor sum, ut, quemadmodum episcopum decet, ea quae ad sacram

religionem pertinent, populos doceas, tuisque consuetis precibus vaces, neque vanum rumorem

ferentibus credas, quicumque etiam fuerint. In nostro autem animo fixum est, ut secundum

nostram voluntatem perpetuo in sede tua episcopus maneas.

Divina providentia te plurimis annis conservet, parens charissime.

337 Constantius (2)

Mansi 1758f, v.2 (305-346) col.1239; Migne 1844f, v.13 cols.559-560 (Monumenta vetera ad Arianorum

doctrinam pertinentia).

Epistola prima Constantii ad cleros Alexandrinos.

Victor Constantius maximus Augustus, episcopis et presbyteris catholicae ecclesiae, salutem.

Non est derelictus a dei gratia reverendissimus Athanasius, tametsi ad breve tempus humanae

probationi subiectus fuerit: iustum enim debitumque iam ab omnia ferente et sustinente

providentia calculum retulit, eo quod et voluntate optimi, et iudicio nostro, patriam et ecclesiam,

quam antea divino nutu possedit, recipiat: ad quem congruentia enim a nostra humanitate perferri

oportet: adeo ut omnia , quae antea contra eos, qui cum eo communionem celebrarunt, decreta

fuere, oblivioni tradi velint; omnisque deinceps suspicio contra aboleatur; et immunitas, quam

olim habuere ipsius clerici, firma illis et rata (prout decet) conservetur. Quin et hoc quoque eius

gratia adiici, aequum arbitrati sumus, ut apud universos sacri ordinis viros promulgetur, cunctis

qui Athanasio adhaesere datam esse securitatem, sive episcopi, sive clerici sint. Abunde enim

argumenti erit, unumquemque eorum probi animi esse, vel eo solo quod Athanasio consociati

fuere. Quicumque enim meliori et iudicio et factione huius communionem elegerunt, hos omnes

iussimus ad exemplar superioris providentiae, et secundum nostram voluntatem, ut gratia ab

optimo deo tributa securiter perfruantur.

Deus vos servet.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!