07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

aliarum antiquissimarum gentium, abierit, ut aliquorum est opinio. Notandum tamen est

quod Misraim sit nomen duale et non tam patrem populi quàm populum ipsum significet,

nempe duplicem Ægyptum, hanc inferiorem ubi Pastores aliquando regnabant, illam

superiorem quæ Thebais dicitur. A nomine singulari mensis ultimus Ægyptius dictus fuit

Mesori et Ægyptus nonnum quam Masor 2 Reg. 19. 24, Isa. 19. 6, Mich. 9. 12 ejusque

Metropolis Alexandria usque hodie a Saracenis a . Maser. Masor a autem seu רוצמ locum

munitum vel angustum significat a primitivo רוצ Sor coactare: unde רצ Sar angustus vel

angustia. Ægyptus enim rupibus et fluvio Nilo mumebatur undique et quoad latitudinem

valde angusta erat. Hinc Ægyptij pro Masor dicebant Sor vel Sir, ut in vocibus Bu-siris,

Cala-siris, Pelo-siris, in Nili parte quadam quæ nominabatur Sitis, in Stella Sirio, in Deo

Sarapide, . Nilus et Stella Sirij erant Osiridi sacri, et propterea ab ejus nomine Ægyptiaco

dicti Siris et Sirius id est, si terminationes a Græcis adjectæ omiffantur, Sir. Vnde Nibus

(Ios. 13. 3 et Ier. 2. 18) ab Hebræis dicitur Sihor. Serapis autem erat los Osiridi sacer,

quem alias Apin nominabant, et voce composita Ser-Apin, id est Osiridis bovem. . Que

nomine Idolum Særapidis etiam vocabatur Osiridis igitur nomen Ægyptium erat tam Sir

vel Sior quam Misor, pro quo græci ( (in hujus Dei Sacris solennibus, funebres

Ægyptiorum planctus et frequentes Exclamationes יוא רצ, O Sariandiendo,) dixerunt

Osiris. Plutarchus enim in Iside conqu eritur Nomen Osiris non esse Ægyptium sed a

Graæcis formatum: at Nomen Sarapis pro Ægyptio agnoscit.Quod si Osiridis Nomen

Ægyptium sit Sar vel Sor, et hoc nomen (ut jam ostentum est) idem sit cum Masor; erit

Osiris idem cum Masor vel Misraim. His adde quod diodorus dicit Diod l. 1 Saturnum

genuisse, ut fabulantur quidam, Osirin et Isidem, ut verò plurinii asserunt Iovem et

Iunonem et ex his natos Osirim Isidem et Typhona. Scilicet Chaldæis qui per Saturnum

intelligunt Hamonem, Osiris et Isis sunt filij Saturni, cæteris sunt filij Iovis, atque

adeo omnium consensu sunt filos Chami Rursus Diodorus lib 1. scribit quod in columnis

Isidi et Osiridi in Ægypto erectis Saturnus natu minimus dicitur pater Isidis et Osiridis et

Isis mater Ori. Saturnus natu minimus est Chamus, patré et fratribus omnibus junior. Nam

Saturnus Ægyptius Chamo junior nullus est. Columnas autem Babylonijs illic

imperantibus erectas fuisse credo, ideoque Chamum dictum esse Saturnum natu

minimum Nam Babylonijs Chasmes erat Saturnus. Porrò Diodorus lib 1. scribit quod

Osiris sit filius Iovis regis Ægyptij quem Ammonem vocant. Et Sanchomiatho (Scriptor

longe antiquissimus et curiosus orignum historicarum investigator) tradit quod Isiris

(trium literarum inventor) sit frater illius Χνα Chna qui primus postea Phænix vocatus est

Cananei, qui in bellis Iosuæ ex omni terra Canaan in Africam migraverant, nominabant

Pæni seu phænices et Septuaginta Interpretes pro Canaan substituunt phænicen, et

propterea Phænice et terra Canaan voces sunt ejusdem significationis. Vnde Phænix ille

primus seu Pater Phænicum idem est cum Chananeorum patre Chanaan hic curli dicto

Chna. Nam et terra Chanaan per similemvocis decurtationem olim dicebatur Chna, et

populus Chnaus.Stephanus Byzantius in libro de Vrbibus: Χνὰ, ὁυτως ἡ φοινίχη ἐχαλειτο,

et paulo post τὸ ἐθνιχὸν τάυτης Χνάος. Vox Chanaan perinde ut vox Hamon terminatione

heemantica redundat. Vox primitiva est Chana humilis (q. d. servus servorum Gen. 9) et

contractè Chna. Igitur Osiris est frater Chanaan et propterea filius Chami et Ægyptiorum

pater Misraim. Quod erat indicandum.

Qua hactenus exposita sunt confirmabimus aduc ex Sanchoniathone. Is generationes

Deorum a principio mundi recenses et singulis generationibus Deos binos nominans,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!