07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Mochus et Hestiæus & Hieronymus Ægyptius, quique rex Phænicum prosecuti sunt uno

mitri omnes ore suffragantúr. Iino etiam c[60] Hesiodus, Hecatæus, Hellanicus, Acusilaus,

Ephorus item & Nicolaus priscos illos ad mille annos vitam produxisse tradunt. De

Ægyptijs eadem habet d[61] Diodorus: Tradebant, inquit, Ægyptij deorum antiquissimos

annis mille et ducentis et posteriores non infra trecentos annos regnasse. Et verisimile est

interpretes septuaginta Mosaicos numeros auxisse ut Ægyptiacos hosce quam proxime

attnigersat At numeri Berosiani qui nunc extant in inmensunt uacti sunt.

diluvij verò, inquit e[62] Iosephus, et Arcæ menimerunt quotquot barbarorum historias

conscripserunt. Quos inter Besorus Chaldæus in ea quam habet diluvij narratione ita

scribit. ATque hujus navigij portem etiamnum aliquam in Armenia circa montem

Coryæorum stervari ferunt ex qua derasi bituminis aliqui, loci ejus indigenæ vice amuleti

gestare consuerint. Ejusden rei mentionem quoque facit Hieronymus Ægyptius qui

priscam Phænicum historiam con scripsit, itemque Mnaseas alijque complures. – – –

fuisse. Sed et f[63] Alexander Polyhistor idem sic describit. Arto defuncto, sub filio ejus

Xisulthro fuisse magnum diluvium, ipsumque servatum cùm prædixisset ei Saturnus

fulurum, et quod fabricanda sit Arca, in qua ipse simul cum avibus replitibus et jumentis

navigare debeat. Abydemus eadem libello de Dea Syria fusius explicat in hæc verba Cum

Xisulthrus regnaret eique Saturnus imbrium vim maximam fore prædixisset – – –

suppeditavis. Ad eundem ferè modum Plutarchus libro de solertia animalium: Narrant

Mythologi columbam ex arca emissam Deucalione certum indilium detulisse tempestatis

cum rursus ingrederetur serenitatis cum avolasset. Simili quoque nibus manifestum est

traditionem quandam generalem inter Gentes intissimè conservatam fuisse earum rerum

quæ a noacho et primis hominibus ad Abrahamum ab Abrahamo ad Mosen distinctius

propagatæ sunt. Ideoque sperandum est etiam historiam etiam temporum quæ diluvium

proximè, secuta sunt ex traditionibus Gentium non absque veritatis scintilla deduci posse.

Saturnus Nam Syris usu venerat (ut Sanchoniatho docet Ilum seu el exponere de Satur

no : El verò Deus est. Porrò Abydenus ex Babyloniorum et Persarum monumentis hæc

eadem sic fusius explicat. cum Xisulthrus regnaret

Pergit igitur Abydenus terrem Babylonicam a primis hominibus ædificatam dicere, ac

ventis subversam, dein addit Homines quorum ad id tempus una eademque lingua fuerat,

multiplicem ac discrepantem ex eo voces emisisse ac postmodum Saturnum inter ac

Titana bellum esse conflatum. Atque his pancis intervallum ætatum quatuor primarum

comprehenditur. Nam ætas secunda ab eversione Turris, tertia et quarta a duplici Titanum

bello exordium ducunt. Ætates Ovidius sic describit.

Cunctarum quidem rerum inquit Iosephus, junior est – – – incognitus. Igitur quanto

antiquior fuit usus literarum apud Chaldæos Ægyptios et Phænius quam apud græcos

tanto vetustior apud illas gentes est rerum memoria: adeo ut si sparsas eorum traditionis a

Græcorum figmentis secernere et inter se componere daretur; historiam temporum quæ

diluvium proxime secula sunt cum veritatis scintilla conscribi posse sperarem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!