07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

parte quæ mari rubro et Nilo interjacet. Typho cum Socijs vincitur et Isidi vinctus

traditur.Isis cum filio Oro regnum capessit. Typhonem Isis dimittit. Iterum atque iterum

pugnatur. Belu Hercules victum Typhonem in regiones ultimas deportat. .Nam Typho

idem est cum Antæos et Phut, ut argumentis sequentibus jam probo. Diodorus author es

quod Pugna Hori cum Typhone commissa fuit ad fluvium [] prope vicum, qui Antææ

nunc nomen habet ab Antæo quem Hercules Osiridis ætate supplicio effecit. < insertion

from f 32v > Et Hercules apud Ovidium (Melan. l. 9. Fab. 3) ait – sævoque

alimenta parentis Antæo eripui – Invasit igitur Antæus in regnum Iovis in Ægypto, et

ibi cum Hercule decertavit < text from f 33r resumes > , idque in eodem loco ubi victus

est Typho Diversos autem hostes fuisse qui cum eodem Hercule in eodem loco, eadem de

causa pugnaverunt & ibidem victi sunt non est verisimile. Bellum Herculis cum Typhone

est decantata illa Veterum Gigantomachia, qua Dij cælestes Iupiter Apollo

cæterisque auxiliante Hercule (id est Cham, et Horus cum Locijs auxiliante Chus)

Gigantes dominium cæli (id est regnum) affectantes fulmine bellico prostrarunt.

Turbarum initium a Pieri filia Ovidinis sic de scri bi dicit. [26]

Bella canit superum falsoque in honore Gigantes

Ponit et extenuat magnorum facta Deorum

Emissumque ima de sede Typhoëa terræ

Calitibus fecisse metum, cunctosque dedisse

Terga fugæ, donce fessos Ægyptia tellus

Ceperit et septem discretus in Ostia Nilus

Hunc quoque terrigenam venisse Typhorea narrat

Et se mentitis superos celasse figuris;

duxque gregis, dixit, fit Iupiter: unde recurvis

Nunc quoque formalús Libys est cum cornibus Ammon

Delius in Corvo, proles Semeleia capro,

ffele SororPhæbi, nivea Saturnia vacca,

Pisce Soror Caluit, Cyllenius ibidis alis.

Talis fingitur Deorum consternatio, donce Hercules adesset. Nam consessum est apud

omnes, inquit Diodorus, quod Dijs cælestibus Hercules in bello Gigantum suppetias

tulerit. < insertion from f 33v > Ad eundem fere modum Agatharcides apud

Photinum turbas hasce describit. Minervam, inquit, fabulantur quanta quanta est in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!