07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[130] Plutarchus expresse docet. Statuam Plutonis, inquit, cum Cerbero et Dracone

exculptam non alterius esse quam Serapidis Ægyptij Sacerdotes docuerunt, quod Ægyptij

Serapidis nomine Plutonem afficiunt. Sic etiam Tertullianus: [131] Suggestus illius quod

caput Serapidis ornatum est, modialis figura, frumentationis memoriam obsignat; &

curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis quibus per ambitum notatur,apparet.

Propterea et canem quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub

manu ejus compressatus Ægyptiorum Et Phariam adjungunt quam filiam regis Farao

derivatio nominis esse demonstrat. Hæc Tertullianus Serapin & Phariam de Iosepho et

ejus uxore interpretatus, cùm tamen Pharia reginam Ægypti sonæt, et ipsa sit Isis ut

Minutius Felix et Eusebius [132] expresse docent

His adde quod Nilus fluvius quem Osiridi sacrum fuerunt, sic decantatus ille

inferorum Styx. Nam Diodorus recitans Homeri carmina

Παρ᾽ δ᾽ ἴσαν ὠχεανον τε ῾ροὰς &c. id est

Oceani veniunt undas & Lucada rupem,

Solis et ad portas, ubi somnia gens vaga regnant,

Vlteriusque adeunt viridantia prata, frequentant

Quæ manes hominum vitâ simulachra carentum,

docet Nilum per Oceanum, Heliopolin per Solis portas & pratum juxta paludem

Acherusiam propè Memphim per mortuorumprata intelligi. Plerasque enim et maximas

Ægyptiorum funerationes istic peragi dum cadavera per amnem et Acherusiam paludem

deportata in cryptis illic sitis reponant. Vnde etiam Græcorum Achæron et Charon. Porro

tota Osiridis solennitas funebris est, et ad inferos spectat, dum mortuum quotannis lugent,

membra sparsa quærunt et humant & apin bovem anno quoquo tertio in fluvio Nilo

demersum suffocant eique ritus funebres tanquam Osiridi demortuo peragunt, fingentes

animam Osiridis in Api resedisse. Mercurius symbola Deorum et solennia sacra regnante

Iside constituit. Osiris solus jam tum mortuus erat, ideoque solennitate funebri annuatim

celebratus est, et subinde Deus mortuorum constitutus. Illud verò, inquit Plutarchus, [133]

quod hodie sacerdotes veluti abominantes et occultantes trepide significant, Osiridem

mortuis imperare neque a Dite seu Plutone alium esse, ignoratum quomodo verum sit

plerosque turbat, suspicantes in terra et infra terram sacrosanctum istum Osirim

habitare, ubi corpora latent eorum qui jam desijsse putantur.

Reges Ægyptios a Mene quodam deducunt Historici et in eo c[134] omninò consentiunt

quod Menes fuerit primus Ægypti Rex. Hoc Herodotus, diodorus Siculus, Erotosthenes,

et ex Manethone Africanus, hoc Iosephus, Eusebius et Syncellus uno ore prædicant.

Menes verò pater Athothis id est ipsius f[135] Theuth seu Mercurij primi statuitur, ideoque

Misor est Sanchoniathonis. < insertion from f 77v > Ab r[136] Hippopotamo raptus

interijt ut ex Manethone notat Africanus, id est a Typhone fratre interemptus fuit. Nam

Typhonem s[137] < text from f 78r resumes > Hippopotami specie formabant ac t[138] talæ

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!