07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

insertion from f 65v > Et hinc spolia bellica Iovi fferretrio dicata fuere, et apud

Pausaniam et Plutarchum in vita Pijrrhi ἄρεος Ζεὺς Iupiter Martialis memóratur: et apud

Cyrillum (lib. 3 cont. Iul. 1 pater Nini vocatur Arbelus id est Mars Belus. Nam Ari

Martem ubi modo diximus signifi cat: ut cum Ar Moabitarum a Græcis vocatur

Αρειοπολις id esturbs Martis, quinetiam Heraclem Indicam ( cognominatum fuisse

Belum Cicero probat, l. 3 de Natura Deor. < text from f 66r resumes > Id quod etiam

manifestum est ex sacrificijs humanis quibus per inde placabatur atque Molech. Porro

Baal et Molech eundem esse Deum constat ex vocum significatione consimili cum hæc

Regem illa Dominum sonet. Constat etiam ex Dei hujus nomine Malachbelo ex utroque

composito atque etiam ex vocum usu promiscuo. Ædificaverunt excelsa Baali quæ sunt

in valle Hinnoni, ad traducendum filios & filias suas Molecho Ier. 32. 25. id est ad

comburendum filios suos igne holocausta Baali Ier. 19. 5. Constat denique ex fulmine

quo Iupiter Belus armatur. Nam fulmina quæ Cylopes fabricant sunt amra bellica et

Iupiter cui ista fabricabant non est Hammon sed Belus ille qui primus cúm gladio

belligeravit

Cùm enim Iehovah quem Græci Ιαὼ, Latini Iao-pater seu Iupiter dixere, nomen esset Dei

æterni et supremi; gentes autem in superstitiones semper propensæ, ex mortuis hominibus

Genios vivos, ex Genijs Divos potentes ac Deos cælestes, ex his Deos semper cælestes et

ex horum maximo animam mundi totius ac tandem Numen immensum et omnipotens

gradatim confingerent: factum est ut gens unaquæque Deum illumquem maxime coluerat

pro Deo cælorum ac universi totius haberet ac Iovem propterea nominaret; dein Iovis

hujus patrem quiscunque is fuerit, Saturnum nominando et filiorum fortissimum

Herculem; Saturnos, Ioves, et Hercules complures effux ere. Sic enim Xenophon in

Æquivocis: Saturni", ait, dicuntur familiarum nobilium regum qui urbes condiderunt

serenissimi. Primogeniti eorum qui urbes condiderunt serenissimi. Primogeniti eorum

Ioves et Iunones. Hercules verò nepotes eorum fortissimi. Patres Saturnorum Cæli,

uxores Rheæ et Cælorum Vestæ.Quot ergo Saturni tot Cæli, Vestæ, Rheæ, Iunones,

Hercules. Idem quoque qui unis populis est Hercules, alteris est Iupiter. Nam Ninus qui

Chaldæis extitit Hercules, fuit Assyrijs Iupiter ninus igitur populis orientalibus, qua patuit

antiquum Assyriorum in prium & nomien est Iupiter Belus et Chaldæis sapientibus

Hercules; et Nini pater Belus quem Herculem esse pro bav b imus, est assyrijs Saturnus et

Chaldæis Iupiter, ac proinde is Hercules est, non Assyrius,non Chaldaicus, sed his

antiquior, et propterea Ægyptius. Vnde qui Ægyptijs est Iupiter, hoc est Chamus, erit

Chaldæis Saturnus et Assyrijs Cælus; et Noachus qui Ægyptijs Saturnus est erit Chaldæis

Cælus et Assyrijs hypsuranius. Nam Hypsuranium Cæli patrem assyrij dicunt. Chaldæi

igitur Iovem Ægyptio Iove juniorem colentes,incipiunt generationem Deorum a Saturni

patre quem Cælum dicunt, et Assyrij Iovem adhuc juniorem colentes, genealogiam

Deorum deducunt a Cæli patre quem Hypsuranium vocant: et sic omnes incipiunt a

Noacho; nam Hypsuranip antiquiorem nemo statuit. Hic accinit

[110] Eupolemus dum

ait: Babylonios dicere solitos, primum extitisse Belum qui Saturnus vulgo nominetur;

ex illo autem natos esse Belum [ Babylonium vulgo dictum] & Chanaanem. Illum

verò [sc. Belum.] primum genuisse Chanaanem qui pater fuit Phænicum.Ejusdem etiam

[Beli] filium esse Chum" [lege Chus] Æthiopum patrem et fratrem Mestraini patris

Ægyptiorum. Belum Babylonij hic pro Iove quocunque accipiunt et Belum seu Iovem

primum dicunt esse Beli Babylonici et Canaanis patrem hoc est Iovem Hammonem quem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!