07.04.2013 Views

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ijs fuisse mutuatos: illos etiam simulachra et Delubra Dijs primos statuisse. Idem

Lucianus in &c < insertion from f 2v > Idem Lucianus in Dialogis ex inspectione

Templorum in Syria ac traditione sacerdotum confirmat. Scribo, inquit,Assyrius ipse

existens & eorum quæ narro alia quidem ipse coram vidi, alia vero a sacerdotibus

edoctus sum. Primi igitur hominum quos nos scimus Ægyptij, dicuntur et deorum

notitiam percepisse et templa constituisse lucosque et conventus solennes edidisse. Primi

autem et nomina sacra intellexerunt & sermones sacros docuerunt. Deinde verò non

multo tempore post ab Ægyptijs Assyrij doctrinam de dijs acceperunt et sacra

templaqueerexerunt in quibus et simulacra posuerunt et statuos dedicarunt. Antiquitus

autem etiam apud Ægyptios absque simulacris et statuis templas erant. Et sunt in Syria

quoque templa non multo Ægyptijs ætate posteriora, quorum ego plurima ipse vidi. Hæc

Lucianus in Dea Syria.Cultus igitur astrotum simulacris antiquior fuit. Quod autem

Assyrios ab Ægyptijs edoctos fuisse scribit, id confirmat etiam Diodorus. lib. 1. In

Babylonem, inquit, Bellus, Neptuni et Libyæ ut creditur filius, coloniam duxit & detecta

apud Euphratem sede Flamines pro more Ægyptiorum impensis et oneribus publicis

exemptos instituit, quos Chaldæos Babylonij nominant. Hi stellas, sacerdotum in Ægypto

Physicorumque et Astrologorum exemplo, observant. Originem verò et progressum

Philosophiæ sacræ Lucianus περὶ Ἀστρολογίας sic plenius describit. Primum Æthiopes,

inquit, motus et proprietates stellarum errantium invenerunt et Astrologiam mortalibus

tradiderunt et mox Ægyptijs finitimis artem imperfectam tradiderunt qui eandem in majus

provexerunt — Calluerunt autem hæc omnia et Babylonij, atque hi quidem affirmant se

primos omnium fuisse. Verum ut ego existimo multo posterius ad hos scientisa pervenit.

At verὸ Græci nec ab Æthiopibus nec Ægyptijs de Astrologia quicqam audierunt: verum

illis Orpheus Oneagri et Calliopes fillius primus ista monstravit. Hæc Lucianus. Verum

Orpheum scientiam siderum in Ægypto didicisse et translata secum Ægyptiorum mysteria

cum græcis hominibus communicasse Diodorus 1. c et Eusebius in Præp. Evang. 1. 1 c. 6

abunde satis docent. Herodotus quoque in Euterpe, Plato in Epinomide, Aristoteles

lib. 2. de cælo c. 12, Macrobius l. 1. c. 19 & alij Astronomiam ab Ægyptijs ad Græcos

manasse tradunt. Æthiopes verò quos Lucianus motum propietates stellarum primos

invenisse docet &mox Ægyptijs finitimis tradidisse, erant incolæ Ægypti superioris quæ

Thebais dicitur. Nam Thebaida in historijs antiquis Æthiopiam dictam fuisse Marshamus

(in Canone Chronico ex Eustalthio, Homero, Philostrato & alijs authoribus probat. Sed et

in Æthiopia illa quæ Thebaidi ad austrum conternina est , quæque as Phylas incipiens et

ad utramque Nili ripam jacetis in longum porrigitur pro more Ægypti et æquis similiter

irriga est et cujus urbs principalis et regia in insula meroe sita a Thebis non longe distat,

Philosophia sacra ab initio floruisse videtur. Nam Æthiopes illi circumcidebantur perinde

ac Ægyptij et similibus utebantur legibus tam sacris quam politicis uti Diodorus notat, et

ni fallor ab Ægyptijs oriundi erant, Osiride coloniam illic deducente quo tempore in

Æthiopiam profectus esse memoratur. Scribit Diodorus linguam vulgarem horum

Æthiopum eandem fuisse cum lingua sacra Ægyptiorum et inde concludit Ægyptios sacra

sua ab his Æthiopibus edoctos fuisse At suspicor linguam illam sacram sub initio tam

Ægyptijs quam Æthiopibus vulgarem fuisse, in Ægypto autem per incursiones

Babyloniorum, Persarum et Græcorum ante tempora Diodori exolevisse, nisi quatenus in

libris sacris et historicis conservabatur; perinde ut in linguis doctorum tam orienta libus

quàm Græca et Latina jam factum videmus. < text from f 3r resumes >

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!