29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROOEMIVM

vitam concesserit, Commentariis de motibus Martis (ex Obseruationibus

Tychonicis, et super fundamentum Astronomiae adamantinum

restituti per TYCHONEMBRAHEmotus Solis fixarumque ordinatarum

extructis) complectar, quam Clauem Astronomiaepenitioris

dicere posse mihi videor.

Vides, amice lector, quo loco Astronomia Tychonica, hoc est, verissima

et exquisitissima versetur. Materiam ad aedificium futurum locupletissimam

congessit in libros obseruationum: Eius materiae probitatem

in Mechanicis demonstrauit: Fundamenta domus duo firmissima

lO iecit, vt iam dixi, Fixarum catalogo subtilissimè et verissimè descripto,

qui coementi optimi Ioco fuit, eritque ad materiam Obseruationum

congIutinandam: et Theoria Solis constituta, quae ipsum fundamenti

robur habet, mediaque columna est, fornices omnes ad fastigium vsque

complexa ostium etiam cum testudine ad omnia conclauia pertinente.

Frontem vero domus ad fìnem perduxit, Theoriam dico Lunae, primarium

Palatium, et porticum; vt iam domus habitationi apta sit; cui in

hunc vsum hoc libello fenestrae et scalae partim accedunt, partim

effractae reponuntur. Armarium, seu Theoria Martis, extructum est,

valuae seu editio propediem accedent. Restat officina, Oratorium,

20 Coenaculum cum thalamo, Musaeum: quibus omnibus altius tabulatum

superstruetur loco speculae, ad capiendum saeculorum prospect

tum, Theoria octaua, et Apogaea Planetarum; rudibus illa quidem aliquibus,

et carie confectis trabibus antiquarum obseruationum intermixta;

sed tamen et hae, quantum fieri potest, polientur et solidabuntur:

vt denique tectum seu summus apex Tabularum Rodolphi imponi

queat. Quod vt primo quoque tempore fieri possit, si quidem Astro-

} nomiam Tychonicam Iamas : mecum Deum Opto Max. exora, vt

RVDOLPHICaesaris armis iuratum illum Christiani nominis hostem

reprimat, victoriamque populo suo largiatur. Id enim si fiat, du-'

3 o bium non est, quin Imperator Sapientissimus sumptus idoneo s,

quod nec his bellorum turbis intermittit, tunc cumulatissimè suppeditaturus

sito

Quae in Astronomia optice consideranda veniunt, ve! sunt res ipsae

visui propositae, vbi considerantur rerum species, seu lux et vmbra;

ve! medium, per quod Iux specierum vehiculum transit, cuius causa lux

aliqua refracta ad nos peruenit; ve! denique instrumentum visorium seu

Oculus.

Rursum res ipsae ve! sunt Corpora coe!estia, Solis,LunaeetStellarum,

ve! motus, ve! situs corporum. De Corporibus Iure incipimus. In Cor-

40 poribus autem astronomice nihil iam consideramus, nisi eoruin speciem,

quam ad nos beneficio lucis, qua praedita sunt, demittunt; eiusque

Status

Astronomiae

Tychonicae.

Subiecti

astronomici

distributio.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!