29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EPISTOLA DEDICATORIA

formatrices, capiteII. in spectacula Optica lo. BAPT.PORTAE,capite I. in

naturam lucis et colorum, et alibi in alia paulo longius sum digressus.

am etiamsi ad Astronomiam nihil conducerent hae materiae, per se

tamen dignae cognitu suntoRursum capite XI .inuentis, quod vulgo fertur

facile, inuenta addidi, et has luminarium dimetientes docui citra erroris

aleam mensurare, capite VIII. vero, occasione Solis eclipsium, inter se

comparare. Et hactenus quidem TYCHOBRAHEmihi occasionem scribendi

praebuerat.

)( 4 v At cum quae iam recensita sunt, potissimam eorum I partem comlO

plectantur, quae de Astronomia dici ex Optica possunt; iamque liber

pene titulum mereretur, Astronomiae Opticae; operae compendium

me facturum putaui; si, .quantulum erat residui, et ipsum adiungerem:

erant autem de Lumine, Situ, et Motu siderum; quae capitibus

VI. IX. X. sum persecutus. Nam et sextum et nonum famulantur vndecimo;

illud ad aestimandam diametrum Lunae, hoc ad mirabiles apparitiones

Eclipsium, et mutationes plagarum 7tlXplXMçouç optice demonstrandas.

Quae igitur de his residuis tribus siderum attributis apud

alios reperi; ea quantum patiebantur, amplificaui, multoque limatius

proposui. Inprimis capite IX. doctrinam de Parallaxibus, quae sola to- •

20 tius Astronomiae longe est difficilima et molestissima; lunc inquam

compendiis adiuui facilimis, itaque excolui; vt pene noua possit haberi,

nouamque Parallacticam condidi, quae quidem ab hac ipsa parallaxeon

doctrina nomen habet; sed cuius latissimum et pIane compendiosissimum

vsum, in tota reliqua doctrina secundorum mobilium, suo tempore,

Deo permittente, patefaciam.

Hoc itaque quicquid est laboris, in publicum hoc tempore dedi: vt

quia neglecta iacet haec pulcherrima scientia, suscitarem aliquos ex hoc

diuturno somno, ad eam amplectandam, adque hoc quasi nouum free

:) l r tum I cum vtilitate nauigandum, quod ego cum periculo, et dispendio

30 forsan aliquo, primus aperui; nempe ad nodos, in quibus desudaui, si

quid fortasse desiderabunt, dexterius explicandos: ea vero, quae pro

certo attuli, diiudicanda: dummodo non illotis, quod aiunt, manibus,

in haec Apollinis purissima sacra inuolantes, rem viribus et captu suo

maiorem temere fuerint aggressi.

Vt vero hunc meum libellum in conspectum S. Cae. Mtis. Tuae adducerem,

eumque sub huius augusti nominis tutelam commendarem,

omnia summa suadebant officia; vt quia hoc tempore Maiestas Tua

bello contra Turcas omnium maximo et sumptuosissimo districta, non

tamen indonatam praetermittit Astronomiam; meque Tychorucae

40 Astronomiae deuotum liberali salario, cuius ope ista perfeci, hactenus

sustentat,: Ego vicissim, quacumque possem ratione, gratitudinem meam,

2 Repler II

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!