29.04.2013 Views

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

JOHANNES KEPLER G ESAMMEL TE WERKE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

lO

CAPVTI

ergo est inter H. K. et non in K. declinauit ergo ad partes D. quod erat

demonstrandum. Quod si AH. sic ducatur, vt versus F. concurrat cum

CF. vt sic etiam A è via declinauerit versus sinistram; fiet HM. maior

quàm AC. quare HK. multò maior quàm dimidia AB. ve1 HI. Hoc in

omni inclinatione vsuuenit, adeò vt tandem, si mobile proximè aequidistantem

lineam ipsi superficiei moueatur, ipsa superficies leuiter icta

penè in suam perpendicularem resultet, nisi immanis vis motus illam

nonnihil prouehat. Haec itaque physici violenti motus affectio cum suo

genere in lucem quoque redundat.

PROPOSITIO XXI

Et repercussi et rifracti radii post locumpassionis recti sunto Nam lucis

natura est, traiicere rectis, quatenus nihil obiectu superficierum patitur

per 4. nec quicquam à medii soliditate patiuntur radii amplius post

superficiei traiectum per 10. At motus physici curuantur in arcus, repercussus,

quia finita eius virtus, infractus, quia medium etiam soliditate

cooperatur: quae in lucem non competunt.

Lux coloresillustrans vndiquaquerepercutitur et coloresillustrati radiant

in orbem, vt lux ipsa: fortius tamen in directum. Nam omnia, etiam quae

20 colorata sunt, quadantenus sunt perspicua per 11. et lux colores per

soliditatem collustrat per 16. Ergo ex omni latere. Iam verò color est

lucis corre1atum ad actionem mutuam. Lux verò ferit colorem, idque

vndique per soliditatem: Repercutitur igitur quasi à superficiebus vndique.

At simul et tingitur per 16. Repercussus ergo radius colorem habet

22 medii seu obiecti: I Color igitur radiat etc. Hinc ea colorata, quae etiam

in summo gradu sunt laeuigata, tamen radiant vndique, quod non fieret,

si omnis lux à superficie illa vna in plagam vnam repercuteretur, nihilque

penetraret sedem genuinam coloris, aut non tingeretur: Lux enim

in materia et dispositione interna corporis non in eius nudo termino.

30 Si cui magis placet, is dicat colorum luces potentiales à luce in actum

traduci et excitari, perinde vt ille calor, qui est in Zyngibere, accessu

humoris stimulatur, seque ipse incendit, et communicare se incipit;

quod idem faciunt omnia semina *. De hac quarta lucis specie pauca dicunt

Optici. Dicatur nobis lux communicata. Nam lux et repercussa et

infracta, est nihilominus illius rei lux, vnde allapsa hoc patitur. At haec

lux iam fit quodammodo eius superficiei lux, quam illustrauerat. Est

autem eius consideratio maximè necessaria Astronomo.

4) AC.

13) patiuntur amplius

PROPOSITIO XXII

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!